11:50 impensius rogabat. Sed ut intrant, boni scilicet^ ita egrediantur. Quorsum attinebat Bernam mittere, et alibi interea haerere? illinc ad Montem Bellegardium, et omnia dispicere ut locum haberet? tot precibus petere ut hominem adiuvaremus, et haesisse quamdiu potuit etiam cum uxore, e qua tunc genuit prolem? Sed quando finis esset? Cuperem te ex Vireto accipere ea quae non succurrunt mihi iam: nam ultra ea quae particulatim ipsum tangunt, potest fusius omnia persequi. Accedit quod hic nobis opportune sese obtulit cui libellum darem et omnia quae habeo. Et in primis est quod te rogem ut instes summa cura pro legatione ad Regem, quae si fieri potest rotunde loquatur. Nam literis minus fit quam cantione. Sed si legatio mittatur et coram agatur mascule, non tantum iis pro quibus laborasti succurretur, sed aliis qui passim periclitantur. Vale et precare Dominum pro nobis.16) Farellus tuus totus. 28L CALVINUS FARELLO. Relatio conventus Hagenoensis. Farelli inconsiderantia et levitas in divulgandis familiaribus literis. Tumultus Genevae nuper exorti. Marcurtii protestatio de Sadoleti epistola non corrupta. (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 43. Becentiora exemplaria contulimus Genevae Cod. l l l , fol. 36, Bernae Arch. Epp. VII. 366, Turici in Simlerianis Vol. 48. . Anglice edita est Tom. I. p. 165.) 16) Beza qui hanc epistolam solus servavit subscriptionem addidit: Neocomi l l . Junii 1543. In quo evidenter erravit Nam eo tempore Farellus Argentorati erat, ubi et Calvinus mox eum convenit, et Caroli res iam plane aliter se habebant, de quibus vide epp. m. Maio et lunio 1543 scriptas. Quod VV. BB. non animadvertisse videntur. Cogitari nequit de anno quo C. et F. una et simul Genevae vivebant, aut Basileae, si vel in nomine urfyis Bezam errasse dixeris. Et si errorem etiam in die et mense latere suspiceris, maius etiam dubium exsistet. Quod si haec bene se habere statuas, non nisi ad 1540 referri poterit, quanquam iam m. Februario Calvinus scripserit (N. 211) se Caroli negotio ad nauseam usque satiatum. Sin autem Bezae subscriptionem omnibus numeris damnaveris commode in illa hieme alicubi suum locum epistolae assignare potes, ita fortassis ut dicas Bezam lun. pro lan. scripsisse. Certe aliqua Calvini nobis deperdita praecesserat, quod iam indicant prima nostrae verba. Utiam quae de legatione ad Regem dicuntur ad ea tempora pertinere videntur quibus instabat colloquium Hagenoense. Unum tamen obstare videtur, et hoc gravissimum, scil quod Farellus ipso hoa mense Argentorati fuit per aliquot dies.