7:5 5 Decanus et facultas theologorum Parisiensium, omnibus in Christo fidelibus, Salutem. Quum hodie per concionatorum in asserendis dogmatibus altercationem videamus plerosque fidelium, iuxta id quod Ephesiis scribit Paulus, tanquam parvulos fluctuantes ad omnem ventum cuiusvis doctrinae circumferri et agitari: nostra autem intersit, quod in nobis erit, dissidentes opinionum fluctus componere: de sanctissimo christianissimi Begis proposito abunde persuasi, quidnam circa articulos hodie a plerisque controversos, et christianis doctoribus concionatoribus praedicandum, et caeteris Christi fidelibus cum universa sit ecclesia credendum, paucis hoc ordine visum est annotare. Quia haec est magistralis definitio, notandum est quod probationes non sunt additae: quia hoc derogaret antiquis scholae Parisiensis privilegiis. Sed propter quosdam nimis curiosos, qui nihil hodie credere volunt, nisi bene probatum: ego de superabundanti aliquid hic transeunter dicam pro confirmatione, sive pro supplemento determinationis suprascriptae et infra scribendae. Principio, locus ab autoritate plurimum valere debet in ecclesia. Quanquam autem magistri nostri deficiunt in scripturae testmioniis, compensant tamen hunc defectum in alia autoritate quam habent: ecclesiae scilicet, quae aequipollet scripturis, vel etiam secundum doctores praevalet in certitudine. Quod autem magistri nostri in unum congregati sint ecclesia, probatur sic quia sunt sicut arca Noe. Est enim ibi multitudo ex omni genere animalium. Deinde quum in schola Pythagorae tantum unius hominis valuerit autoritas, ut ad probationem sufficeret illud Ipse dixit, quanto magis sufficere debet, quod tot magistri nostri simul una voce dixerunt. Praesertim quum ante resolutionem factam cantata sit illis bassa missa de spiritu sancto. Et quum ex parte fuerint illuminati post ientaculum, ex parte vero zelosi propter choleram in ieiuno stomacho dominantem. ANTIDOTUM. Quum vetat apostolus nos similes esse pueris (Eph. 4, 14), qui fluctuemus, et circumferamur quovis