55:5 5 ARGUMENTUM. Non tantum de autore huius epistolae varie olim disputatum fuit, sed ipsa quoque vix sero recepta fuit in latinis ecclesiis. Suspectam habebant quasi Novato suffragaretur in neganda lapsis venia: sed quam vana fuerit illa suspicio, suis locis tractabitur. Ego vero eam inter apostolicas sine controversia amplector : nec dubito Satanae artificio fuisse quondam factum ut illi autoritatem quidam detraherent. Nullus enim est ex sacris libris qui de Christi sacerdotio tam luculente disserat, unici quod morte sua obtulit sacrificii vim dignitatemque tam magnifice extollat, de caeremoniarum tam usu quam abrogatione uberius tractet: qui denique plenius explicet Christum esse finem legis. Quare ne patiamur Dei ecclesiam et nos ipsos tanto bono spoliari: sed eius possessionem constanter nobis asseramus. Quis porro eam composuerit, non magnopere curandum est. Putarunt alii Paulum esse, alii Lucam, alii Barnabam, alii Clementem, ut refert Hieronymus. Quamquam Lucae tantum et Clementis Eusebius meminit, libro sexto ecclesiasticae Historiae. Scio Chrysostomi tempore passim inter paulinas a Graecis fuisse receptam. Sed Latini aliter senserunt: praesertim qui propriores fuerunt apostolorum temporibus. Ego ut Paulum agnoscam autorem, adduci nequeo. Nam qui dicunt nomen fuisse de industria suppressum, quod odiosum esset Iudaeis, nihil afferunt. Cur enim mentionem fecisset Timothei, si ita esset? Hoc enim indicio se prodebat. Sed ipsa docendi ratio et stylus alium quam Paulum esse satis testantur: et scriptor ipse unum se ex apostolorum discipulis profitetur, capite secundo: quod est a paulina consuetudine longe alienum. Praeterea quae de catechismi consuetudine adducit capite 6, Pauli aetati minus congruerent. Alia sunt quae suis locis adnotabimus. Scio qualis de stylo excusatio adduci soleat: non posse scilicet iudicium inde fieri, eo quod epistolam hanc ex hebraica lingua in graecam vel Lucas, vel alius quispiam transtulerit. Atqui ea coniectura nullo negotio