52:5 5 ARGUMENTUM. Philippos urbem esse Macedoniae sitam iu Thraciae finibus, satis notum est: in cuius campis victus a Caesare fuit Pompeius : deinde ab Antonio et Octavio Brutus et Cassius. Ita Romanae seditiones locum duobus memorandis praeliis celebrem reddiderunt. Quum Paulus oraculo in Macedoniam accitus esset, in ea primum urbe ecclesiam fundavit, quemadmodum refert in actis Lucas: quam non modo constanter in fide perstitisse, sed etiam temporis successu, et hominum numero, et virtutum profectu auctam fuisse, testis est haec epistola. Porro haec ad Philippenses scribendi Paulo ratio fuit Quum per Epaphroditum pastorem suum illi misissent quae vincto ad vitam tolerandam aliosque extraordinarios sumptus opus erant: non dubium est quin Epaphroditi totum ei simul statum ecclesiae exposuerit: monitorque fuerit ad ea suggerenda de quibus monendi forent. Apparet autem a pseudoapostolis, qui tunc passim ad spargendas sanae doctrinae corruptelas oberrabant, fuisse tentatos. Sed quia in veritate perstiterant, laudat Paulus eorum constantiam. Caeterum memor humanae fragilitatis, et fortasse monitus ab Epaphrodito mature esse confirmandos! ne demum labascerent: admonitiones adiungit quales illis convenire noverat. Ac primum quidem de pio erga illos animi sui affectu testatus, quo fidem sibi conciliet, de se ac suis vinculis tractat: ne fractiore sint animo quia illum captum et