50:5 5 COMMENTARIUS IN EPISTOLAM PAULI AD CORINTHIOS II. ARGUMENTUM, Quantum ex huius epistolae contextu licet colligere, apparet priorem non caruisse aliquo profectu apud Corinthios, sed non profecisse tamen quantum par erat: deinde quosdam improbos, contempta Pauli autoritate, perstitisse in sua contumacia. Quod enim tam multus est nunc in praedicanda sua fide, nunc in dignitate muneris sui asserenda: id indicio est, nondum eos fuisse penitus confirmatos. Exstitisse autem quosdam, quibus ludibrio fuisset prior epistola magis quam remedium attullisset: ipse claris verbis conqueritur. Ergo quum talem esse ecclesiae statum apud eos intelligeret: et distentus aliis negotiis, tardius ad eos venturus foret quam initio proposuerat: scripsit hanc epistolam ex Macedonia. Nunc quem in finem scribendo respexerit, tenemus: nempe ut quod iam coeperat, perficeret, quo omnia bene constituta inveniret suo adventu. Orditur, suo more, a gratulatione: agens Deo gratias quod a maximis periculis fuisset mirabiliter ereptus: et simul omnes suas afflictiones ac aerumnas in ipsorum bonum, ac salutem cedere, obiter admonet: ut hoc etiam coniunctionis pignore melius eos sibi conciliet: quum hac occasione abuterentur improbi ad extenuandam eius gratiam. Deinde moram adventus sui excusaturus, negat se levitate aut inconstantia mutasse consilium : vel aliud prae se tulisse fallendi causa quam in animo haberet. Eundem enim tenorem sibi in omnibus dictis constare, quem ipsi in doctrina experti erant. Atque hic breviter attingit quam stabilis firmaque fuerit praedicationis suae veritas : ut quae in Christo fundata fuerit, per quem omnes Dei promissiones fixae sunt ac ratae: quod est praeclarum evangelii encomium. Postea hanc sibi fuisse non veniendi causam testatur, quod non poterat serenum illis se placidumque exhibere. Qua particula taxat eos qui eius calumniandi praetextum ex consilii mutatione captabant. Culpam ergo transfert in Corinthios, quia nondum tunc