5:5
IOANNIS
CALVINI
PRAEFATIO
AD
SANCTISSIMUM
AC
SAPIENTISSIMUM
PRAESULEM
CLAUDIUM
HANGESTIUM,
ABBATEM
DIVI
ELIGII
NOVIODUNENSIS.
Si
qui
sunt
hodie
paulo
faciliori
nati
ingenio,
ornatissime
praesul,
eo
fere
omnes
certatim
se
proripiunt,
illustrandi
nominis
ambitione,
ut
praecipitanter
editis
ingenii
sui
monimentis,
celebrem
nominis
memoriam
ad
posteros
tradant:
noc
sibi
demum
egregiae
laudi
futurum
ducentes,
si
posteros
cogitant,
magno
suo
dedecore.
Adeo
pauci
sunt
qui
ingeniis
suis
temperare
sciant.
Hinc
scripturiendi
insana
licentia,
quam
statim
poenitentia
sequitur
comes.
In
nae
tamen
improbitate
rationem
ineunt,
qua
sibi
gratiam
apud
lectores,
ut
aiunt,
benevolos
concilient:
quorum
profecto
benevolentia
prolixe
abutuntur.
Quidam
praetendunt
aetatis
tirocinium:
alii
causificantur
improbis
amicorum
precibus
libros
inchoatos
sibi
de
manibus
excuti:
alii
nescio
quid
nugarum
garriunt,
quo
errorem
deprecentur,
si
se
populo
spectandos
importune
dederint.
Atqui
malim
nullos
omnino
foetus
edere,
quam
praematuros,
vel
etiam,
ut
fit,
abortivos
non
tam
edere,
quam
proiicere.
Mihi
vero
etiam
aliquid
meditandum
est,
quo
rationem
meam
institutumque
approbem,
non
tantum
benevolis,
sed
circumspectis
lectoribus:
eoque
magis,
quod
unus
de
plebe
homuncio,
mediocri,
seu
potius
modica
eruditione
praeditus,
nihil
in
me
habeam,
quod
spem
aliquam
possit
celebritatis
excitare.
Haec
quidem
ignobilitatis
meae
conscientia
fecerat,
ut
hactenus
abstinerem
publico.
Neque
haec
nostra
scholia,
qualiacunque
sunt,
primum
meditabar
in
eam
spem,
ut
aliquando
publicum
acciperent:
sed
tamen
quasi
iam
tum
de
editione
cogitans,
studii
contentione
provehebar,
ne
velut
in
re
ludicra
otiose
et
oscitanter
ludens,
operam
quoque
luderem.
Itaque
nondum
ad
umbilicum
deducta,
amicis
aliquot
probis
ac
fidelibus
quum
recitarem,
illique
simpliciter,
ut
solent
omnia,
candideque
aestimarent,
spem
aliquam
iniecerunt
eius
generis
esse,
quae
non
plane
a
gratia
abhorrerent,
si
ederentur.
Valuit
praesertim
Connani
mei
autoritas,
viri
prudentissimi
ac
disertissimi
cui
uni
stant
et
cadunt
mea
consilia.
Adde
quod
optimum
autorem
|