45:5 5 LUC. I. 1. Quoniam complures aggressi sunt contexere narrationem earum rerum, quae certae sunt inter nos fidei: 2. Sicuti tradiderunt nobis ab initio qui suis oculis viderant et ministri fuerant sermonis: 3. Visum est etiam mihi, omnibus ab initio exacte pervestigatis, deinceps tibi scribere, optime Theophile, 4. Ut agnoscas eorum de quibus edoctus fuisti certitudinem. Solus Lucas in suum evangelium praefatur, ut breviter causam exponat, qua ad scribendum inductus fuit. Quod unum nominem compellat videtur absurdum esse, quum potius officium eius fuerit, publico tubae clangore omnes simul vocare ad fidem. Ergo consentaneum non videtur ut doctrinam, quae non unius vel alterius est propria, sed omnium communis, privatim suo Theophile destinet. Hinc factum est ut putarent quidam, appellativum esse nomen, et theophilos vocari pios omnes a Dei amore. Cui sententiae repugnat epitheton, quod simul additur. "Nec vero timenda est absurditas, quae illos coegit tale effugium quaerere. Neque enim ideo minus ad omnes pertinet Pauli doctrina, quia ex suis epistolis alias certis urbibus, alias etiam hominibus dicavit. Imo si in mentem nobis veniat illorum temporum conditio, fatebimur sancte et prudenter captum fuisse consilium a Luca. Undique instabant tyranni, qui metu et terroribus impedirent sanae doctrinae cursum. Haec Satanae eiusque ministris occasio erat ad spargendas errorum nebulas, quae puram lucem turbarent. Quoniam autem de custodienda evangelii puritate minus sollicitum erat hominum vulgus, et pauci attente reputabant, quid machinaretur Satan et quantum subesset in talibus fallaciis periculi, ut quisque rara fide et eximiis spiritus donis alios praestabat, ita maiore studio et diligentia ipsum incumbere oportuit, ut pietatis doctrinam ab omni corruptela puram et illaesam pro virili servaret. Tales non secus ac sacri nomophylaces divinitus electi fuerunt, qui coelestem doctrinam apud se depositam bona fide ad posteros transmitterent. Quare hac lege evangelium suum Theophilo nuncupat Lucas, ut fidelem