44:5 5 CAPUT L Iosias omnia spectavit quae ad repurgandam ecclesiam facerent: et usus est tam Ieremiae quam Sophoniae consilio: videmus tamen non esse adeptum quod optabat: quia iam gravius irascitur Deus populo suo, quam sub Manasse vel sub Arnon. Impii illi reges conati fuerant exstinguere omnem pietatem, crudeliter saevierant contra omnes Dei servos, ut propemodum madida esset Ierusalem sanguine innoxio. Et tamen hic sub Iosia Deus videtur vehementius excandescere, quam in illa truculentia, deinde inter tot impietates. Sed quemadmodum iam dixi, non est tamen ratio cur despondeamus animos, utcunque mundus sua ingratitudine nobis viam praecludat, et Satan etiam hoc artificio conetur nos deiicere, pergendum est constanter ut feret cuiusque vocatio. Sed quaeri nunc potest cur Deus vindictam suam bestiis terrae, avibus coeli, et piscibus maris denuntiet. Nam utcunque eum provocassent suis sceleribus Iudaei, debuit tamen parcere innoxiis animalibus. Si filius non plectitur ob culpam patris, sed anima quae peccavit moritur, cur Deus iram suam convertit contra pisces et reliqua animalia? videtur hoc caeci esse ac temerarii impetus. Sed primo tenenda est regula, perperam aestimari iudicia Dei ex sensu nostro: quemadmodum hodie faciunt protervi et superbi homines. Vellent enim iudicium ferre de operibus Dei ea licentia, ut si quid non arridet protinus damnare liceat. Verum modeste et sobrie sapere nos oportet, ut scilicet fateamur iudicia Dei esse profundam abyssum: et ubi ratio nobis non patet, reverenter et qua decet humilitate exspectemus diem plenae revelationis. Hoc unum est. Deinde simul etiam tenere convenit animalia sicuti creata sunt in usum hominis, ita subire communem sortem cum ipso: Deus enim mancipavit homini et aves coeli, et pisces maris, et omnia terrae animalia. Non mirum igitur est si condemnatio ipsius qui imperium obtinet super totam terram, ad animalia etiam perveniat. Et scimus mundum obnoxium esse corruptioni non sponte, hoc est, non naturaliter: sed quia contagio ex lapsu Adae sese diffudit "per coelum et terram. Ergo sol et luna, omnes stellae, deinde omnia animalia, terra ipsa, et totus mundus gestant notas irae Dei: non quod eam provocaverint suo delicto, sed quia totus mundus implicitus est cum homine sub maledictione Dei. Jlatio iam adducta est, quia in gratiam hominis cuncta creata sunt. Ergo non est cur putemus Deum ferri nimis violento impetu, dum vindictam suam exsequitur contra innoxia animalia. Potest enim iure suo cum homine involvere in eandem ruinam quaecunque in usum eius creavit. Sed ratio etiam non obscura est cur propheta hic de animalibus terrae, et piscibus maris, et avibus coeli loquatur. Videmus enim ut torpeant homines vel stupeant potius in sua socordia,