40:5 5 PROLEGOMENA. Praelectiones in Ezechielem ultimae fuerunt quas Io. Calvinus ss. literarum studiosis obtulit, inchoatas scilicet sed non absolvendas. Ceste annee-la (1563. Verba sunt Colladoni in Vita Calvini ed. nostrae XXI. 95) ayant acheve les Lamentations de Ieremie le 19 de Ianvier, il commenca le lendemain le Prophete Ezechiel. Continuavit quidem per totum illum annum, ita quidem ut non nisi alternis hebdomadibus ternis diebus interpretis officio fungeretur, et hoc modo lentius procederet. Nam idem autor narrat die secunda Februarii 1564, postquam ultima vice suggestum ascenderat pro concione, ultima quoque auditorium academicum intrasse. Opus itaque hoc exegeticum demum post obitum eius, adeoque imperfectum, edi potuit. In summa continet substantiam sexaginta et quinque lectionum quas duumviri Io. Budaeus et Car. Ionvillaeus calamo exceperant, eo modo quem tibi in Prolegomenis in Ieremiam descripsimus. In Thesauro epistolico nostro semel tantum harum praelectionum mentio fit, nec abs re erit hic inserere quae iuvenis aliquis Gallus suis affinibus de iis scribebat a. d. VI. Cal. Mart. 1564, ergo quo tempore Calvinus iam finem legendi fecerat, spes tamen aliqua convalescentiae animos collegarum et discipulorum suspensos tenebat. Perrotus Danielibus (N. 4081 Opp. XX. 259) haec inter alia: Bonus ille noster praeceptor communesque parens assidue ex Ezechiele, quem in manibus habet, recitare solet: id est, ex instituto huius anni, primis tribus diebus singularum hebdomadarum, una semper interposita, qua vicissim Theodorus noster XOT/JX^SW ex graeco enarrat, primis quoque tribus tantum diebus hebdomadis suae. Nam tribus ultimis uterque semper feriatur (Calvinus) ex morbo vix suam vicem constanter obire potest. Iam etiam hoc loco addenda videtur subscriptio quae in editionibus impressis ad calcem libri iegitur. Ea nempe sic decurrit: Hac ultima praelectione absoluta, quum antea quoque iam aegrotaret clarissimus vir D. Ioannes Calvinus, tum vero coepit multo gravius habere, ut coactus in lecto decubuerit, nec ulterius potuerit in Ezechielis explicatione progredi. Haec ratio est cur sub finem 20. capitis substiterit, et opus feliciter inchoatum non perfecerit. Superest, optime lector, ut aequi bonique consulas quidquid tua gratia nunc in lucem emittitur. Plura praebet praefatio Ionvillaei quam tecum communicando operae pretium nos facturos nulli dubitamus. CAEOLUS IONVILLAEUS OMNIBUS VERE CHRISTIANIS LECTORIBUS S. Quanquam ornatissimus ac fidissimus pastor noster Theodorus Beza, pro singulari qua pollet dexteritate, et felici ingenio nihil omisisse videtur, edita in has praelectiones ad generosissimum virum et miranda pietate insignem Galliae Amiralium praefatione: tamen quae nunc obiter a me referentur