37:5 5 CAPUT XL. 6 quia res difficilis* erat creditu, foederis memoriam proponit, ac si diceret, fieri non posse ut perpetuo obliviscatur Deus quid olim Abrahae promiserit. Quanquam ergo suis peccatis exciderant a gratia Iudaei, se tamen pronuntiat eorum esse Deum, et ipsos populum sibi esse peculiarem, quorum utrumque ab electione pendebat: quia tamen in illa etiam gente multi erant reprobi, subindicat non nisi ad fideles proprie dirigi nunc sermonem: quia incredulos continuo languore confici prorsus et absumi tacitus patitur. Atqui fidelibus suggeritur inaestimabile solatium, quod etiamsi ad tempus moerore et luctu premantur, quia tamen in Deo sperant, qui pater est consolationis, sensuri tamen sint suo tempore repositas sibi esse instar occulti thesauri gratiae promissiones, quae illorum animos exhilarent. Est etiam eximia commendatio muneris prophetici, quod pios sustentet in rebus adversis, ne deficiant vel frangantur. Contra admonet hic locus gravissimam esse Dei vindictam ubi desunt fidi doctores, ex quorum ore in ecclesia Dei resonet consolatio, quae prostratos erigat et exanimes reficiat. 2. (Loquimini ad cor Ierusalem.) Praecipit hic Deus servis suis prophetis, ac dictat quid eos afferre velit in medium, ubi ex luctu ad gaudium revocandi erunt fideles. Neque tamen tam eos hortatur et animat, ut alacriter et strenue incumbant in hoc munus, quam fidelibus certam spem suggerit, qua patienter devorent morae taedium, donec appareant prophetae cum laeto suavique hoc nuntio. Loqui ad cor nihil aliud est quam ex voto vel animi sententia: abhorret enim cor nostrum, vel refugit si quid triste nuntietur: cupide vero excipit quidquid arridet: imo quasi obviam accurrit. Iam quum in speciem repudiatus fuisset populus, nihil gratius afferri potuit, quam reconciliatio, quae offensas omnes deleret. Sub nomine vero Ierosolymae ecclesiam synecdochice intelligi satis notum est. Et clamandi verbum significat promissionem huius gratiae claram et apertam fore, ut personet in auribus omnium, atque intelligatur. Nam si prophetae susurrarent duntaxat aut demurmurarent, ambigua esset fides huius consolationis vel infirma. Nunc quod libere promulgant et quasi pleno ore, minus dubitationis habet. (Quod impleta sit.) Hic est ille optabilis nuntius, quod Dominus finem afferre velit militiae populi sui. >D accipio expositive. nfcOS? nonnulli pro tempore simpliciter accipiunt. Sunt etiam qui putent notari visitationis tempus, sed perperam: quia Hebraeis proprie significat praefixum et destinatum legitimae operae aut labori tempus. Hic autem procul dubio metaphora ducta est a missione militum: quia significat molestiarum finem atque