36:5 5 PROLEGOMENA. Calvini commentarii in Prophetas hoc tantum nomine ipsius sunt opus quatenus ex ore eius in scholis publicis eos explanantis ab auditoribus excepti fuere. Attamen horum schediasmata, antequam prelo committerentur, ab ipso lecta, recognita, approbata fuisse non est quod dubitemus. Vide potius quae N. Gallasius in praefatione ad Iesaiam, quam infra leges, de suo labore deque Calvini in eodem partibus diserte profert. De caeteris prophetis suo cuiusque loco dicemus; pro tempore de solis in hunc primum praelectionibus, quas facile inter omnes huius generis praestantissimas dixeris, agemus, maxime quum duplici forma ad nos pervenerint, et manum autoris magis senserint quam quae simili motlo praeparatae aetatem tulerunt. Constat Calvinum anno 1549 Iesaiam in schola interpretatum esse, teste Colladono in Vita (d 2. Opp. XXI. 72). Addimus quae ex Thesauro epistolico nostro afferri possunt testimonia. Hic primum occurrit Epistola Calvini ad Dryandrum d. d. Non. Mart. 1550 (N. 1351. Opp. T. XIII. p. 536) in qua inter alia: Meae, inquit, in Iesaiam meditationes, quas exspectari dicis, brevi exibunt, sed a Gallasio conscriptae. Nam mihi ad scribendum non ita multum temporis conceditur. Sed ille excipit me legente, postea domi suae digerit. Ego relego et sicubi mentem non est assequutus in melius restituo. Idem ad Farellum mense Iulio (N. 1388. ibid. p. 606: Hac hebdomade Genesin sum exorsus (in scholis puta). Interea Iesaias ad prelum vocatur. Paulo post Utenhovius instat ut Eduardo regi suum commentarium inscribat, quem te iam audio parturire primitias tuas in Vetere Testamento. (N. 1399. d. d. 23 Augusti ibid. p. 626 et iterum d. l l Nov. N. 1416. p. 658.) Ipsa haec dedicatio scripta fuit a. d. VIII. Cal. lan. 1551, et exstat apud nos sub N. 1422. Tom. XIII. p. 669. De qua autor ad Bucerum a. d. VII. Cal. Mart. 1551 (N. 4157. Opp. T. XX. 402) haec habet: Quorundam piorum rogatu vel /[agitatione potius meum in canonicas epistolas commentarium et alterum in Iesaiam a Gallasio exceptum JRegi dicavi. Praefationes si forte in manus tuas inciderint, legere non gravaberis. Privatis tamen literis aliquanto liberius et acrius cohortatus sumy ac praesertim ut scholis mederi studeat. Iam olim te monuimus hanc epistolam in Angliam pervenisse quum Bucerus iam e vivis excessisset. Denique mense Iunio eiusdem anni Viretus Farello nunciat rediisse ex Anglia Calvini famulum qui regi obtulerat libros quos ei ille dicaverat, et attulisse autori centum coronatos. (Ep. 1499. Opp. T. XIV. 131.) Divenditis primae editionis exemplaribus, quum iam de secunda procuranda typographus cogitaret, Calvinus hanc non in ea forma recudendam esse ratus qualem ei Gallasii industria dederat, ipse totum 1*