31:5 5 PROLEGOMENA. Opus exegeticum in librum Psalmorum, inter caeteras Nostri lucubrationes in Vetus Testamentum longe praestantissimum, diuturnis eius laboribus praeparatum fuerat antequam typis exscripta m in publicum prodierit. Primum iam anno 1552 m coetu academico lectiones publicas super illum auspicatus est, teste Colladono in Vita Calvini, cuius haec snnt verba (Opp. T. XXI. p. 75): Ceste annee-la il commenca a exposer en Vescole les Pseaumes ayant acheve le livre de Genese. Quamdiu in hac expositione versatus fuerit nescimus tacente autore, cuius relatio nobis solus fons est ex quo talia haurire possumus. Si lectiones suas usque ad finem libri extendit, satis longum tempus in eo excutiendo consumpsisse crediderimus, quum istae lectiones multo minus frequentes tunc fuerint quam hodie apud nos esse solent. Quidquid sit, integro triennio interposito eundem librum alia methodo explicandum aggressus est, scilicet in coetibus illis qui semel singulis hebdomadibus in templo institui solebant, ubi quidem caeteri quoque verbi divini ministri subinde et ex ordine oratorum sive hermeneutarum vicibus fungebantur, in quibus tamen ipse Calvinus citra dubium primas agebat, et quae ab aliis dicta et proposita erant vel suae subiiciebat censurae, vel suffragio suo approbabat. Sic enim idem Colladonus 1. 1. pag. 79 ad annum 1555 : Pour les vendredis en la congregation on prit le livre des Pseaumes. Iam ipso hoc anno Calvinus de edendo commentario in Psalmos serio cogitasse videtur. Primum huius consilii vestigium deprehendimus in epistola Nic. Gallasii d. d. 16. Iunii 1555 (N. 2230) ubi haec legimus : Statueram apud te relinquere quae ex tuis lectionibus excepi in Psalmos Davidis. Sed variis subinde negotiis districtus non memini. Nunc vero quod nuper ad spondam lecti in cathedra tua vidissem nonnulla quae olim in eosdem Psalmos scripseras, mihi in mentem venit te manum huic operi adhibere velle. Quamobrem differre nolui quin mea quoque, aut potius quae abs te habeo, ad te mitterem, si cui tibi usui esse aut laborem tuum sublevare possint. Vides Calvinum lectiones suas fere ex tempore et libera oratione instituisse, aut fortassis ope aliquot schedarum et adversariorum : ita ut quae olim diligentiores eius auditores raptim calamo exceperant postea ipsi in concinnaoda et castiganda uberiore tractatione usui esse potuerint. Opus ipsum, idque ut videtur nondum absolutum, demum vergente anno 1556 typographo traditum fait et prelo subiectum. Quod efficies ex duabus Ambr. Blaureri epistolis mense Decembri illius anni scriptis, altera die duodecima, altera pridie Kalendas Ianuarias, quae apud nos exstant sub N. 2559 et 2571, et haec referunt: Si pars aliqua commentariorum tuorum in Psalmos iam forte excusa est, per Christum te obsecro ut per hunc D. Franciscum pharmacopolam nostrum ad me mittatur. Et mox: Quod excusam nunc partem luculentorum ac eruditissimorum commentariorum tuorum in Psalmos mittere non es gravatus, maxima maiorem tibi gratiam habeo. Nam supra quam credere possis in iis delitior. Ubi quod reliquum erit accepero, typographo abunde fecero satis. Tardius hoc opus absolutum fuisse, etsi iam ex parte typis descriptum, ex epistola Bezae ad Bullingerum d. d. 27. Martii anni 1557 (Thes. N. 2608) praesumere licet, in qua inter alia haec occurrunt: Calvinus indignissime, ut nosti, vexatus sese scribendis in Psalmos commentariis solatur, quo in 1*