30:5 5 HOMILIA XLV. CAP. XIII. 1. Filius unius anni erat Saul, quum regnare coepisset, duobus autem annis regnavit super Israel. 2. Et elegit sibi Saul tria millia de Israele, et fuerunt cum Saule duo millia in Michmas, et in monte Bethel, mille vero fuerunt cum Ionathan in Gibah Biniamin: residuum vero populi remisit, quemque in tabernacula sua. 3. Percussit autem Ionathan praesidium Pelisthim quod erat in colle, audieruntque Pelisthim: tum Saul clanxit tuba per totam terram, dicendo, audiant Ebraei. 4. Et universus Israel audierunt quod diceretur'. Percussit Saul praesidium Pelisthim: et etiam foetuit Israel inter Pelisthim: congregati sunt ergo populus post Saul in Gilgal. 5. Pelisthim vero congregati sunt ut pugnarent cum Israele, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et populus erat sicut arena quae est ad litus maris prae multitudine: adscenderunt, castrametatique sunt in Michmas ad orientem Bethaven. 6. Viri autem Israel videntes quod angustia esset sibi (coarctatus enim erat populus) absconderunt sese populus in speluncis et in munitionibus, et in petris, et in turribus, et in cisternis. 7. Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad: quumque adhuc esset Saul in Galgala universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. Deinceps videbimus quomodo suarum promissionum Deus memor populi sui israelitici misertus sit, victoriamque de hostibus dederit, qua non modo suam libertatem tutatus est, sed longe superior factus etiam ditionem suam propagavit: licet tamen Saulis regnum minime fuisse diuturnum etiam in sequentibus visuri simus: siquidem malo fundamento nitebatur, nempe, non gratuita Dei electione sed populi murmurantis postulatione. Duo sunt igitur capita hic praecipue observanda, quae deinceps in historiae serie clarius apparebunt, nempe, Deum populo crimen illud contumaciae condonasse, malum in bonum convertentem, et adversus inimicos infestissimos, puta Philistaeos, semper defendisse: