18:5 5 1560 IANUAE. 6 diensium, ut ex multorum literis intelligo, in deterius semper abeunt. Ii qui coenae Domini eum JFVawcisco*) sibi non esse communicandum existimant, ex me petunt cum magna instantia ut illos consilio iuvem cuius me inopem in re tam perplexa esse non diffiteor. Quanquam enim non probem subversionem ordinis ecclesiastici, nemini tamen ab illa ecclesia discessionem ut faciat consulere audeo, tantisper dum in ea vera tradetur doctrina. Vale. Argentinae 4. Ianuarii 1560. Tibi obsequentissimus Gulielmus Holbracus. 3153* BLAtTRERUS CALVINO. Quaestionem proponit de relapsis. (Servavit Beza in Thesauro suo ed. Gene v. p. 304, Laus. p. 601, Hanov. p. 676, Chouet p. 417, Amst. p. 190.) Ego tibi tuisque omnibus omnia felicia ac fausta in unica solidaque communi salute nostra Iesu Christo pro ineuntis nunc novi anni laetis auspiciis totis animis precor, mi colendissime carissimeque Calvine. Scripsi ad te proximis nundinis Lugdunensibus per Ioannem Linerum Sangalleum mercatorem istae transiturum, qui rediens sancte affirmabat suapte manu meas tibi esse redditas,1) nihil vero vicissim abs te quod ad me perferret accepisse: quod ego sane hoc aegrius tuli, quo maiore desiderio tuas exspeetaveram, ex quibus intelligerem, quibus rationibus illorum quorundam conscientiae confirmandae sint, qui in eadem flagitia, post toties perceptum coenae Christi sacramentum, subinde sunt relapsi, quum tamen serio nunc velle videantur resipiscere: interim autem de impetranda peccatorum remissione non satis fiduciae sibi sumentes, quod dicant nulla eius rei in sacris literis exempla exstare, quibus in omnibus aliis quae doceat aut polliceatur tantopere abundet. Ego profecto quanquam longissime absum a veteri ista haeresi, quae relapsis poenitentiam pertinaciter negabat, quacum etiam veterizugsweise Friedrich s. Errettung und hielt sich verpflichtet das von diesem angebotene Amt anzunehmen. Sudhofius nihil habet quod huc pertineat, alioquin satis prolixus. 4) Perrucello. 3153.1) Nobis ultima Blaureri fuit N. 3006.