16:5 5 1556 IANUAR. 6 cum ipsorum asseclis, quum in doctrina tum in vita et conversatione: deinde quid illos ad tales turbas incitarit, quo modo fuerit Hieremias tractatus a Iudaeis ete. Haec interea omnia facio citra dentem, quantum fieri potest, et quantum res ipsa fert. Hoc perpetuo prae oculis habeo, ut vera dicam quae a nullo inficiari* possunt. Nam rem omnem uti gesta est simpliciter narro absque fuco aut mendacio aliquo. Imo et multis honoris gratia parco, qui tamen rudi ac severo pectine digni essent. Hoc autem facio non tam ut causam meam privatam quam Christi Domini mei et ecclesiae atque mei ministerii tuear ac vindicem. Etenim si de illis ulcisci cuperem, possem egregie, et corpus una cum fortunis perdere. At absit ut ei gloriam auferam qui dicit : Mihi vindictam * et ego caett. Quod si putarem hoc meum institutum non promovere, sed potius impedire gloriam Christi mei aut salutem et aedificationem ecclesiae, ego potius igni quam typographo scriptum hoc meum traderem. Minuatur Garnerius et crescat Christus! Pereat ut vivat ille, quoniam sic, dum perit pro Christo, servatur cum Christo. Hoc inprimis spectare debemus, gloriam Christi et salutem proximi: quod et me spectasse puto in hoc meo libello. At quoniam quisque caecus est in propria causa, vestrum iudicium atque consilium peto, in quo polliceor me mansurum omnino. Agnosco enim vos quales hactenus agnovi, nempe patres ac praeceptores meos carissimos, quibus me ipsum debeo in Christo Iesu. Itaque ut mihi respondere dignemini precor, et per servatorem nostrum Christum Iesum obsecro. Ego ero Francfordiae in proximis nundinis favente Deo: ibi spectabo * rssponsum. Caeterum ego aliquando per occasionem loquutus sum cum illustrissimo principe meo de consilio nationali habendo pro concordia ecclesiarum, 4) praesertim in causa sacramentali, uti olim factum est Marburgi, et ut vocarentur doctissimi viri ab utraqua parte. Inter caeteros nominavi D. Calvinum et Bullingerum, quos etiam in summo pretio habet, ut par est. Nam et de utroque honorificentissime loquitur. At, inquit ille, hoc fieri non potest, nec expedit, hoc praesertim tempore turbulentissimo. Dicit praeterea indicta esse rursus comitia Tridenti ad Kal. Aprilis, adfuturosque doctissimos etiam ex Helvetiis aliquot.5) Ego nolui ulterius urgere. Exspectabo finem istorum comitiorum, tunc rursum per occasionem loquar, atque si quid subolfecero 4) Philippus e captivitate liberatus pristinos suos de conciliandis protestantium partibus conatus denuo assumpsisse videtur. 5) Falsus hic rumor. Paulus IV. minime de redintegrando concilio cogitabat, et si vel cogitasset protestantes nunquam advocasset