14:5 5 1551 IANUAR. 6 statuo me totius rei autorem non a malevolis tantum, sed ab imperitis quoque adscribi. Ego autem ut sancte testari possum, me inscio ac ne optante quidem hanc rem fuisse transactam, ita ab initio in animum induxi, invidiam potius tacendo devorare, 3) quam excusationes quaerere nimis sollicitas. Priusquam urbem unquam ingrederer, nullae prorsus erant feriae praeter diem Dominicum. Quae apud vos celebrantur, eodem plebiscito4) acceptae sunt, quo ego et Farellus fuimus expulsi: idque improborum violentia tumultuose extortum magis fuit, quam legitimo ordine decretum. Ex quo sum revocatus hoc temperamentum quaesivi, ut Christi natalis celebraretur vestro more: aliis autem diebus extraordinariae supplicationes tabernis mane clausis fierent, a prandio ad suas operas aut res agendas quisque rediret. Erant tamen interea praefracti quidam, qui praepostera quadam malitia a communi more dissiderent. Ea varietas5) quum in ecclesia rite composita tolerabilis non foret, atque etiam apud exteros suspicionem gigneret, non bene civibus inter se convenire: senatum hortatus sum, ut commodo remedio in posterum hoc dissidium tolleretur. Verum simul illa, quam hactenus coluerant, moderatio disertis verbis ac nominatim a me laudata est. Aliquanto post, tanquam novus aliquis hospes, de abrogatione audivi. Atque utinam Conzenus6) olim minus ambitiose certasset.7) Nam in hac tota provincia aboliti fuerant dies festi. Quatuor isti ut postliminio redirent, ille non minus pertinaciter contendit adversus omnes gallicae linguae pastores, quam si de ecclesiae salute ageretur. Dixisses Victorem adversus Orientales pro suo paschate dimicare. Quum olim ex ipso sciscitarer quo iure circumcisio plus haberet honoris quam mors Christi, obmutescere coactus est. Sed praeterita omittamus. Mihi satis est8) indicasse, unde haec tam repentina apud nos mutatio. Ego tametsi neque suasor, neque impulsor fui, sic tamen accidisse non moleste fero. Quod si statum ecclesiae nostrae aeque compertum haberes, non dubitares meo iudicio subscribere. Hoc tamen testatum esse volo, si mihi delata optio fuisset, quod nunc constitutum est non fuisse pro sententia dicturum. Nec tamen est cur vestri9) homines adeo exasperentur, si libertate nostra ut ecclesiae aedificatio postulat, utimur : quemadmodum nec vicissim praeiudicio vobis I0) esse 3) levare edd. 4) imo tribus diebus post 5) Et varietas edd. 6) Nomen suppressit Beza et simpliciter N. posuit Vide Buchat IV. 452, 459. Hundesh. 129 s%. 7) egisset edd 8) Mihi satis fuit breviter edd. 9) vestri om. edd. 10) vobis om. edd.