13:5 5 1548 IUL. 6 minister,6) cum suo diacono et nostris omnibus. Hodie Lausannam repeto. Saluta uxorem cum fratribus et svmmystis tuis. Vale. Orbae 10. Iulii 1548. Tuus Petrus Viretus. Mitto ad te SuUeri literas7) ex quibus cognosces de ipsius statu et Germaniae quaedam. Eas ubi legeris cura remittendas, ut commodius ei respondere queam prima quaque occasione. Quod ad literas tuas ad Bullingerum attinet, vide num fortasse magis expediat illa ipsa a me scribi quae tu scribis, et meo nomine, ut minus offendantur. Nam certo scio futurum ut GuaUherus moleste ferat si ea legerit quae abs te scripta sunt. Poteris scribere ad Bullingerum quae videbuntur magis ad rem facere, et literis convenire quas ad te scripsit. Reliqua, si videbitur, ego tuo et meo nomine praestabo. Vale iterum et super hac re tuam mihi sententiam significatu. 1045. BUCERUS CALVINO. Iam venit summa dies et ineluctabile fatum ut apud se quisque deliberet utrum omnia pro Christo, an Christum ipsum perdere malit. (Manu scripta non exstat. Edidit Beza Genev. p. 373, Laus. p. 418, Hanov. p. 468, Chouet p. 512, Arast. p. 233.) Ora Dominum pro nobis. Legati adferunt nostri ) qui nudius tertius redierunt ea, ut nihil supersit medii, quam aut Antichristum totum recipere et eidem cuncta restituere, seque ipsos ei in extremam servitutem addicere, atque ita se et sua omnia perdere et hic et in futuro : aut statim cuncta ista in praesens extremum discrimen adducere. Dominus det suis videre quanto praestet perdere omnia pro Christo, ut et hic inveniant centuplum cum persequutionibus, et in futuro vitam aeternam, quam perdere omnia cum Christo, hic et in futuro. Collegae fortiter perstant, multique cum illis ex 6) N. 728. Eundem fuisse hunc credideris ac Rob. Louat olim canonicum in dioecesi Tricassensi in Campania qui Orbae obiit a 1558, teste Pierrefleur p. 311 et 348. 7) deperditae. 1045. 1) Legati Argentoratenses, quorum antesignanus lac. Sturmius erat, d. 28. Iunii Augustae cum Granvella de conditionibus pacis egerunt. Die 9. Iulii relationem fecerunt suam ad senatum. Cf. Roehrich II. 189 Sleidan III. 122.137.