55:499 499 EPIST. IUDAE 500 t trepidationem nos esse proclives, ut nemo Deum Tocare patrem ausit, nisi illo eodem spiritu dictante. Nam hinc sollicitudo, hinc ardor et vehementia, hinc alacritas, hinc fiducia obtinendi, hinc denique gemitus illi inenarrabiles quorum meminit Paulus ad Romanos 8, 26. Ergo non abs re Iudas docet neminem posse orare ut oportet, nisi directore spiritu. 21. Vosmet in caritate servate. Caritatem velut custodem ac praesidem vitae nostrae statuit: non ut eam opponat Dei gratiae, sed quia hic rectus vocationis nostrae cursus est, si pergimus in caritate. Quoniam vero multa nos ad defectionem sollicitant, ut difficile sit nos servare Deo usque in finem integros, ad ultimum diem fideles revocat. Sola enim eius exspectabo sustinere nos debet, ne unquam animos despondeamus. Alioqui singulis momentis deficere necesse erit. Notandum autem quod vitam aeternam non vult sperari, nisi ex Christi misericordia. Nam ita iudex noster futurus est, ut gratuitum redemptionis a se partae beneficium pro iudicandi regula habeat. 22. Hos quidem miseramini. Adiungit alteram exhortationem, qualiter se gerere debeant fideles in corrigendis fratribus, ut eos ad Dominum reducant. Varie autem tractandos esse admonet, unumquemque scilicet pro suo ingenio. Nam erga mansuetos et dociles clementia utendum est. Aliorum maior est duritia: ergo terrore subigendi sunt. Haec est diiudicatio cuius meminit. Participium Siaxpivop,evoi, nescio cur Erasmus passive reddere maluerit, quum sit ambiguum: activa autem significatio contextui longe melius quadret. Summa ergo est: Si volumus errantium saluti consulere, considerandam esse cuiusque naturam: ut qui mites sunt ac tractabiles, placide revocentur in viam, tanquam digni misericordia: si quis autem contumax est, severius corrigatur. Et quoniam odiosa fere est asperitas, eam necessitate excusat, quod aliter servari nequeant qui non sponte sequuntur bona consilia. Porro, eleganti metaphora utitur. Nam ubi est incendii periculum, violenter rapere non dubitamus,