5:499 CONSILIUM PAULI III. minit a fortuna adiutam. Tentet igitur nunc oportet quod decet contemptorem Dei et hominum. At protestantes hac fiducia consistere oportet, quod ducem habent universo mundi robore validiorem. Eius sunt voces: Confide pusille grex, quia complacuit patri tuo tibi dare regnum. Item: Nolite timere eos qui postquam occiderint corpus, non habent ultra quod faciant, sed eum timete qui et corpus interficere et animam in gehennam coniicere potest. Item : Qui animam suam propter me et evangelium meum perdiderit, inveniet eam in vitam aeternam. Nam eo aucto et corroborata vel protestantes patientur se adduci ad concilium et eius determinationi se, ut debent, subiicient, vel si erunt obstinati illo ipsomet foedere maiestates suae utentur ad eos corrigendos et ad saniorem mentem reducendos post concilii decretum, [fol. 40] Atque haec quidem dicta sunt, quantum ad religionem attinet. Ne quis vafre agere pontificem insimulet, consilii sui rationem simpliciter hic exponit. Siquidem aucto foedere alterutrum e duobus confidit evenire oportere, vel ut se protestantes concilii determinationi subiiciant, vel si recusent vi et manu coerceantur. Hoc autem in summa est, nisi deditione facta, se suaque in pontificis romani potestatem tradiderint, armis subigantur, nec finis sit aut modus fundendi sanguinis donec exstet qui hiscere ausit contra abominabile illud romanae sedis imperium. Quis nunc miretur eos ita iudicare, quo magis validum sit ac potens hoc foedus, tanto sibi fore utilius? Quare haec romani pastoris virga, hoc pedum est, quo statuit oviculas ad caulas reducere. Sed ex adverso propheta clamat: Inite consilium et irritum fiet, percutite foedus et dissipabitur. Et sane iam antehac non semel ostendit Deus, nullum contra se posse stare hominum consilium. Sed quorsum hic meminit de concilii determinatione, qui nihil aliud cogitat quam habendi concilii necessitatem quoque modo effugere? Hoc omnino est quod dicam. Accessione de qua laborat facta, rationes sibi ad manum esse non ambigit, quibus efficiat ne foederati de habendo concilio sibi amplius molesti sint. Haec enim iusta est, saltem usitata praeparatio et concilii habendi et causae disceptandae, ut ante omnia in integrum ecclesia restituatur. Porro haec restitutio duobus potissimum membris constat: ut a repurgatione doctrinae et ecclesiae reformatione quam' temere attentarunt protestantes supersedeant, imo potius hoc totum, quod perperam nulloque iure sibi sumpserunt, abiiciant: deinde quamcumque sibi fidem ac religionis formam tradiderit romana ecclesia, eam se promittant obedienter suscepturos. Quidlibet autem facturos non dubitat, ubi viribus superior gladium exsertum super eorum cervices tenuerit, si unum hoc obtinuerit, pacata prorsus