40:499 499 PRAELECTIONES 500 genuinum cultum. Conatus enim est subinde ipsos ad se retrahere quum videbat eos vagari post suas superstitiones. Quum ergo saepius imo propemodum assidue obiurgati fuerint a prophetis, hinc melius deprehensa fuit eorum contumacia, quod nihilominus sequuti sint suos illos perversos cultus. Quia ergo inutiles fuerunt omnes illae obiurgationes, hic Deus amplificat eorum crimen, quod surdi fuerint. Dixi igitur, nempe per prophetas. Scimus enim quam sedulo prophetae incubuerint in hanc partem, ut in unum solum altare respicerent. Et hac ratione crevit eorum scelus, quod quum Deus diceret, Quid hoc? et quomodo tantopere expetitis vestra excelsa quum mihi displiceant, et sciatis quid vobis praeceperim? aures fuerunt surdae vel malitia obstructae. In summa, rogat quorsum eos rapiat vesania, quum ingrediuntur excelsa: quando locum designavit, ubi esset quaerendus et invocandus. Atrium, inquit, meum negligitur: interea curritis ad excelsa: et tamen excelsum vocatum est eius nomen. Nullum mysterium subest in ipsa voce: sed significat Deus nullis prophetarum obiurgationibus vel minis fieri potuisse, quin populus celebraret sua excelsa. Dicit igitur vocatum fuisse nomen, quoniam eadem dignitas et religio viguerit in illis excelsis. Debuerat aboleri prorsus memoria. Si tantum semel pronuntiasset Deus excelsa illa sibi non probari, omnes debuerant statim resipiscere: clamavit diu et vehementer per suos prophetas: interea nomen excelsorum volitavit per omnium ora. Fuit celebre, quasi illic quaerendus esset Deus. Nunc ergo videmus damnari Iudaeos nimiae superbiae, quod non solum sua excelsa non reliquerint quum fuissent diligenter admoniti, sed quod pertinaciter voluerint Dei sanctuario opponere loca illa, quae tamen totidem erant pollutiones. Hinc colligimus damnari obstinatam populi malitiam, quod patres filiis nomen illud tradiderint, ita ut continua serie excelsa opposuerint unico Dei sanctuario. Sequitur, 30. Propterea dic ad domum Israel, Sic dicit dominator Iehovah, An in via patrum vestrorum vos polluti estis? et post idola ipsorum (vel spurcitias) vos scortamini? Nunc tandem propheta eos a quibus consultus fuerat recta aggreditur. Postquam ostendit progenitos esse ex impiis patribus, et id plus satis fuisse manifestum, quod ab initio usque ad finem non destiterint singulis aetatibus Deum provocare: iam convertit ad ipsos suum sermonem, et rogat an polluti sint in superstitionibus patrum. Vetus interpres transtulit, certe: sed n interrogationis nota id non patitur. Miror tamen quid aliis interpretibus venerit in mentem, ut dicerent, annon polluimini, quasi esset scriptum Nibn. Atqui si recte iudico,