7:498 DE BAPTISMO. In I. Canonem. Magnum piaculum scilicet: ubi eadem est doctrina, eadem gratia offertur, idem servatur ritus, similitudinem illic statuere. Si quid in tribus istis diversum habuerit Christi baptismus ab Ioannis, vicisse eos fateor. Sin vero utrique communia sunt omnia: frustra bilem suam eructant: quia nemo erit compositae mentis, qui terreatur. Quod si putassent certandum esse ratione, longe fuissent moderatiores. In II. Cur de priore parte moveant quaestionem, nescio: nisi forte hac una in re sapere velint, frivolas Sorbonistarum argutias cohibendo. ') At quod adversus omnes fulminant, [pag. 276] secum in loci unius expositione non sentientes, in eo nimis sunt iracundi. Praesertim quum ex veteribus nonnullos citare liceat, qui metaphorice verba illa accipiunt: Nisi quis ex aqua et spiritu renatus fuerit (Ioann. 3, 5). Sed quemadmodum initio dixi, exsecrationes ex locuplete penu non mirum est si liberaliter depromant. In III. Cur non hinc potius sumebant exordium, quum hoc iacto fundamento quidvis superstruere liceat? Nam si verum est quidquid docent, quid adhuc pugnamus? Atqui scripta nostra luculente testantur, totam, quae apud ipsos obtinet, de baptismo doctrinam, partim mutilam esse, partim vitiosam. Nunc quum refellere argumenta nostra nequeant, frustra sepelire se putant uno anathematis fulgetro. 2) Quod autem Romam omnium ecclesiarum matrem ac magistram fastuose praedicant: cuius est impudentiae? Graecasne et orientales ecclesias in Christo genuit, a quibus ipsa potius fuit genita? Quale illius magisterium pervenire ad alias ecclesias potuit, quae longe doctiores habebant episcopos? Ut revolvant omnium saeculorum exempla, quem omnino ex toto catalogo, parem vel Cypriano, vel Ambrosio, vel Augustino proferent? In IV. Quid facere intendat minister, nostra parum [pag. 277] refert: modo actio ipsa genuinae Christi institutioni respondeat, tum in doctrina, tum in ritu. Nobis ergo sufficiat, quod, in nomen patris et filii et spiritus sancti baptizati sumus: qualiscun- 1) Add. qui disputent assavoir si Teaue distillee par un alambic n'est pas si bonne au baptesme que l'eaue naturelle. 2) avec un petit esclair de leur foudre volante.