5:497 CONSILIUM PAULI III. Nec omittendum est concilium futurum utilissimum fore maiestatibus suis, quia durante eo omissis tractationibus religionis et ad concilium reiectis, interim quae sibi utilia et necessaria erunt commode tractabuntur. Ne principum conscientiis tantum consulere videatur optimus pater, quam bene etiam eorum utilitatibus studeat, hic ostendit. Revocata enim ad se omni ecclesiasticae reforrrcatIQnis cura et facta concilii spe, quod ipse pro sua commoditate, ubi visum fuerit, convocabit, principes solutis otiosisque animis ea duntaxat iubet cogitare quae sibi utilia censuerint. Cuius rei tanta non esset commoditas, si ecclesiis in verum et legitimum statum restituendis cogerentur esse intenti. Fruantur ergo principes beneficio minime contemnendo, ut ablegatis a se tot difficillimis ac moestissimis curis in suam unam utilitatem toti incumbant. At quum dominus ecclesiae suae tutelam principibus singulariter commendet, quum hanc velit praecipuam esse ipsorum sollicitudinem, [fol. 38J ut religio rite administretur, quum graviter etiam denunciet, se fore severissimum iudicem si negligentiores hic fuerint, quibus incantationibus vult eorum mentes hic fascinare, ne quid sibi a Domini iudicio timeant? Deinde quum hoc debeat in legitimis comitiis esse propositum, ut imperium in vero statu conservetur, cuius principium in pura sinceraque religionis observantia situm est, putamusne fore ut Dei benedictione prosperentur eiusmodi comitia, in quibus religio tanquam res extranea negligetur? Denique ipsa necessitas manum principibus iniicit, neque eos obdormiscere patitur, quin partes istas suscipiant. Et ipsi profecto hoc viderunt, quum aliquot decretis pronunciarunt sui officii esse periclitanti ecclesiae opitulari. His, inquam, decretis adstricti et apud Deum et coram hominibus tenentur. Quo magis videndum nunc ipsis est, an cum bona Dei pace sibi liceat, praeterita ecclesiae causa, non nisi quae utilia sibi putaverint, tractare. Convocate igitur, ut dictum est, concilio et exclusis omnibus privatis tractatibus religionis maiestates suae poterunt, quos sibi videbitur ex catholicis congregare ac cum eis tractare de augendo foedere catJiolico, quod foedus quanto erit magis validum et potens, tanto erit utilius. In hoc cardine vertuntur omnia sanctissimi patris consilia, ut foedus hoc adversus protestantes miris Heldiil) artibus initio concinnatum augeatur, 1) Be Matthta Heldio vide Sleidan. II. 57.133 ss. 161. Seml. Fuit camerae imperii primum assessor, postea procancellarius, protestantibus infertsissimus et Farnesn in Belgio sua molimma per sequentis fidus socius, foederisque principum catholicorum diligentissimus promotor. Postea vero intercedente inter eum et Granvellam discordia imperatoris gratia excidit. Calvini opera. Vol V.