25:497 497 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. X. 498 perent, abrupta illa narratione mox transierat ad Gibeonitas. Quod autem de regibus communiter dixerat, nunc confert in unius hominis personam: non quod solus Adonizedec timuerit: sed quia omnes alios concitaverit, et dux atque autor praecipuus fuerit gerendi belli contra Israelitas. Idque satis exprimitur plurali verbi numero. Quum audisset Adonizedec, timuerunt valde: unde apparet eundem omnibus fuisse animum: sed quia in trepidatione alii cessabant, hunc qui autoritate pollebat, et propinquior erat periculo, vocasse quatuor alios ad arma. Ergo initio capitis repetitur quomodo societatem coierint quinque reges, ut Israelitis occurrerent ad propulsandam quae omnibus instabat cladem. Verum quia se interea dediderant Gibeonitae in ipsos primo arma vertunt: tum ut poenam sumendo quasi de patriae proditoribus, exemplum statuerent omnibus vicinis: tum ut illis victis terrorem incuterent hostibus, suos autem milites ad fiduciam animarent. Aggredi ergo constituunt Gibeonitas qui sua legatione rupturam fecerant, ut viam patefacerent Israelitis. Et honestus quidem belli praetextus fuit, eorum mollitiem ulcisci, qui extraneis ad omnia vastanda manum porrigere maluerant, quam vicinos fideliter defendere. Gibeonitae vero experti sunt quam inutile esset astutum consilium: nisi misericordia Israelitarum servati essent. Interea passus est Deus eos periclitari, ut bis liberati libentius ac placidius iugo se subiicerent. 6. Miserunt itaque viri Gibeon. Series historiae inversa est: quia certe non exspectaverunt Gibeonitae dum obsiderentur, sed quum viderent armari et instrui exercitum, nec dubium esset quin sustinendi ipsis essent primi impetus, quia omnium odia in se conflaverant, antequam oppugnentur, mature confugiunt ad fidem Iosue. Nam eos deserere quibus data fuerat vita, neque rectum, neque humanum, neque fas fuisset. Imo quia foedus sequuta erat deditio, contra vim et iniuriam defendi oportuit. Merito itaque implorant Israelitas, sub quorum erant clientela: nec vero cunctatur Iosue, quia suarum partium esse iudicat, quos semel recepit in suam clientelam, tueri. Fefellerant quidem: sed ex quo fraus detecta fuerat, ut eam excusatione interposita confessi erant, venia rursus data fuerat. Ita aequitas et officii religio constrictos tenebat Israelitas, ne eorum curam abiicerent. Laude tamen digna est Iosue promptitudo, quod rogatus absque mora succurrit. Dicitur enim tota nocte iter fecisse, ut pro salute totius populi diligentius festinare non potuerit. Si eadem semper in profanis gentibus valuisset sinceritas, in tempore iuvissent potius suos foederatos quam ulti essent clades ipsis illatas. Neque tamen particula repente restringi debet ad unum diem, quasi tridui iter nocte una emensus, Calvini opera. VoL XXV.