8:496 ut talibus offusis tenebris, omnem divinitatis sensum ex hominum memoria deleret? Certe quanquam haereticos praecipites agit sua superbia, est tamen ut plurimum admixta quaedam temulenti zeli intemperies. *) Vita autem Serveti magis fuit dissoluta, quam ut suspicari liceat, errore2) ad turbandam ecclesiam fuisse impulsum. Itaque a iudicibus in carcere rogatus (quum crassis superstitionibus re ipsa subscribere nunquam dubitasset, liberiore etiam indulgentia prae se tulisset non magnopere sibi curae esse Dei cultum)s) unde illi tantus fervor ad res novandas : obmutuit. Nec sane erat quod diceret, nisi se in rebus sacris fuisse audacem, quasi Deo illudere liceret. In ipsa porro causae actione non coniecturis tantum notata, sed manifestis signis deprehensa fuit eius impietas. Quum diceret ex propria Dei substantia esse omnes creaturas, atque ita omnia esse deorum plena (nam hoc modo loqui et scribere quod meditatus erat, non erubuit), ego indignitate vulneratus contra excepi: Quid miser? si quis pavimentum hoc calcando, se Deum tuum calcare dicat, an non te pudebit tantae absurditatis? 4) Tunc ille: Ego vero et scamnum5) hoc, et quidquid ostendes, Dei substantiam esse non dubito. Quum rursus obiectum foret: Ergo diabolus substantialiter Deus erit: ille in cachinnum solutus: An hoc vobis dubium est? inquit: hoc vero mihi generale principium est, ex traduce Dei orta6) esse omnia, et rerum naturam esse substantialem Dei spiritum. Prolatum est Geographiae Ptolemaei volumen, cum eius praefatione editum, ubi monentur lectores,7) [pag. 59] vel iniuria vel pura iactantia tantam bonitatem Iudaeae fuisse adscriptam: quia experientia mercatorum hanc incultam, sterilem, omni dulcedine carentem depromit. Quum initio obmurmuraret, hoc ab alio scriptum esse: tam frigidum cavillum refellere promptum fuit. Nam hoc modo deprehensus erat manifestus impostor. Ergo redactus in illas angustias, recte scriptum esse defendit. Rogatus deinde quisnam vanus ille praeco Iudaeae fuisset praeter Moysen? Quasi alii, inquit, non scripserint de Iudaea. Hic quod necesse erat excepi: Certe ut alii cum Moyse consentiant, quia tamen 1) comme une yvrongnerie meslee parmi leur ambition. 2) par erreur ou zele inconsidere. 3) (.veu que iamais n'avoit faict scrupule d'aller a la messe et s'accorder avec toutes les superstitions de la Papaute: veu ussi qu'il avoit este tousiours bon compagnon et bon rustre*) 4) n'aurois-tu point horreur d'avoir assubietti la maieste de Dieu a tel opprobre? 5) ce banc et ce buffet. 6) une partie et portion de Dieu. 7) ou ledict Servet se vante d'en avoir este le correcteur et d'y avoir faict bons advertissemens. Or quand ce vient a la terre de Iudee il advertit les lecteurs etc.