55:496 13. Undae efferatae maris. Quorsum hoc additum sit, melius ex Petri verbis colligere licet: nempe quod inflati superbia, magni loco stylo verborum ampullas efflant, vel potius despumant. Interea adeo nihil afferunt spirituale, ut potius homines deiiciant ad brutorum animalium stuporem. Tales (ut prius dictum est) hodie sunt fanatici homines qui se Libertinos vocant. Dicas mera eos tonitrua sonare: nam communi sermone spreto, exoticum nescio quod idioma sibi fingunt: postquam visi sunt suos discipulos supra coelum rapere, repente in belluinos errores procidunt. Pingunt enim innocentiae esse statum, ubi nullum discrimen est turpis et honesti: fingunt spiritualem esse vitam, dum exstincto metu, secure sibi quisque indulget: nos fieri deos, quia spiritus ex corporibus migrantes Deus absorbeat. Quo maiore studio ac reverentia nobis colenda est scripturae simplicitas, ne argutius quam par est philosophando, non coelo appropinquemus, sed potius in multiplices labyrinthos mergamur. Ideo s t e l l a s errat i c a s vocat, quia evanida lucis specie oculos perstringant. 14. Prius autem etiam iis vaticinatus est septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis, 15. Ut faciat iudicium adversus omnes, et redarguat ex eis omnes impios de factis omnibus impietatis quae impie patrarunt, deque omnibus duris quae loquuti sunt adversus Deum peccatores impii. 16. Hi sunt murmuratores, queruli, iuxta concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur tumida, admirantes personas, utilitatis gratia. 14. Prius autem, ete. Vaticinium hoc potius aypa fuisse puto quam ex apocrypho libro adductum. Fieri enim potest dictum hoc memorabile veteres commendarint posteris. Si quis roget, quum passim occurrant in scripturis non absimiles sententiae, cur non ex aliquo propheta scriptum testimonium citaverit: solutio in promptu est, voluisse ab ultima vetustate repetere quid spiritus de illis pronuntiaverit. Atque hoc verba sonant. Septimum enim ab Adam nominatim dicit, ut vaticinii antiquitatem commendet: quod scilicet iam priore mundo exstiterit. Quod autem prophetiam hanc dixi ex relatu notam fuisse Iudaeis, si quis aliter sentiat, non contendo: sicut nec de epistola quidem, sitne Iudae, an alterius cuiuspiam. Tantum in rebus dubiis quod probabile est, sequor. Ecce venit. Praeteritum loco futuri, more prophetico. Dicit venturum in sanctorum millibus: sub quibus verbis tam fideles quam angelos designat. Nam ornabunt utrique Christi tribunal