8:495 495 REFUTATIO ERRORUM 496 tura perceperam, id studui fideliter et clare tradere. O Rogas qualiter regenerationis spiritu vivificetur. Quae loquutio primum aliena est ab usu scripturae: deinde falsum commentum resipit, quasi spiritus adoptionis mortuam fidem afferat, quae vitam deinde mutuetur a regeneratione. Vera autem fides Christum apprehendere non potest [pag. 57] in iustitiam, quin simul apprehendat in sanctificationem. Itaque quid tibi velis, non assequerer, nisi utcunque tuis deliriis essem assuefactus. Ignosce : ita res me loqui cogit. Ego te nec odi, nec contemno, nec durius insectari velim. Atqui ferreus sim, nisi commovear, quum te sanae doctrinae tanta protervia insultare video. Neminem sine promissione iustificari concedo. Verum, si inde inferas non iustificari parvulos, quia promissionem non percipiant, inepta erit consequentia. Neque enim ad ipsos diriguntur promissionis verba, sed ad patres. Homo internus Paulo non significat hominem novum, quemadmodum putas. Verum, omissa verbi controversia, si cupias ex me discere quis sit homo genitus ex Deo: reperies plenam eius rei definitionem in secundo Institutionis capite.2) Dico animas nostras quatenus fide sunt renovatae, vere in coena ali a Christo: nec esse imaginariam illic communicationem Christi, sed veram. Quae fuerit gratia adventus Christi, et quid a patribus differamus, reperies in capite de Veteri et Novo Testamento.3) Faxit Dominus ut deposito supercilio sustineas humilis esse veritatis discipulus. Hoc puto,4) evidens signum fuit praefracti et indomabilis spiritus, quod tantum diris postea et exsecrationibus agendum sibi putavit. Certe verbum Domini foede pro sua libidine discerpens clare ostendit, susque deque sibi esse totam religionem, modo petulantiae suae morem gereret. Ad haec, quale de eo homine iudicium feremus, cui hoc unum fuisse propositum palam est, ut quidquid unquam de religione [pag. 58] traditum fuit, nullo adhibito delectu convelleret, nisi hanc captasse laboris sui mercedem, 1) Add. en mon Institution, ce que Dieu m'en avoit donne. 2) Nunc Ub. IL cap. 4. 3) Tunc XL postea Ub. IL cap. 10. l l . 4) Hic evidenter autor, absoluta ad Serveti quaestiones responsione, redit ad orationem suam polemicam sive expositionem errorum qua supra pag. 37 abrupta ad adversarii suasque ipsius lucubrationes pridem exaratas delapsus fuerat. Verum in libris editis nullum huius diversitatis vestigium conspicitur.