25:495 495 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. X. 496 quam soli consules, et legati, ac tribuni, senatus et populi iniussu iuraverant. Pius ergo laudis meretur rudis illa simplicitas, in qua maior viguit religio, quam nimis arguta disquisitio, in qua sibi hodie placet ac plaudit maior pars hominum. Etsi autem indignatur populus, duces plus aequo sibi sumpsisse, modestiae tamen est quod non ultra murmur et strepitum progreditur. 20. Hoc faciemus eis. Quamvis ex pacto vitam concedant Gibeonitis, non tamen nisi dimidia ex parte ratum habent foedus. Nam quum plena Gibeonitis praestanda esset incolumitas, nunc libertas vita ipsa carior eripitur. Unde coniicimus, Iosue cum reliquis, ut in re dubia et perplexa, medium aliquid excogitasse, ne prorsus inane esset iusiurandum. Praecipua quidem huius consilii ratio fuit, multitudinem placare: quia tamen indigne ferebant verba sibi esse data a Gibeonitis, vafritiem ulti sunt, ne impunitas ludibrium augeret. Porro fuit haec dura conditio, non tantum addici ad operas serviles, sed abstrahi a suis domibus, ut vagam et erraticam vitam agerent. Calonum munus illis iniungitur vile non minus quam laboriosum. Sed cumulus molestiae est, ligna caedere et haurire aquam ubicunque Deo placuerit arcam locare. 22. Vocavit eos Iosue* Quia tristem sententiam et acerbam laturus erat, praefatur nihil se iniquum statuere, quia nihil minus conveniat, quam dolos et fallacias suis autoribus lucrum afferre. Expostulat igitur quod mentiendo periculum a se depulerint: deinde mox pronunciat maledictos esse: qua voce interpretor culpam servitutis in illos reiici, quod nihil perferant durius quam promeriti sunt dolo vel perfidia: ac si diceret, damnationis quam profert materiam in ipsis residere. Asperum quidem nullum temporis finem dari laboribus quibus mancipantur: sicuti et verba sonant: Nunquam desinent ex vobis esse servi: sed nihil iniuriae fieri illis pronunciat, quia sponte vel suo vitio maledicti sint. Ipsi quidem obiecta quae eos coegit necessitate, crimen extenuant: neque tamen poenam detrectant, qua agnoscunt iuste se castigari. Fieri quidem potest, ut metu oppressi nihil recusaverint: imo placide nec sine assentatione impositis sibi legibus acquieverint. Quid enim proficerent litigando? Verum quia male sibi conscii erant, nec poterant crimen prorsus diluere: non dubito quin secum valde humaniter agi censuerint, modo salva esset vita.