8:494 Ite,1) praedicate universae creaturae. Ergo evangelium infantibus praedicetur. Negas exemplo Christi plus nobis permitti quam ut impositione manuum patri coelesti commendemus parvulos. Ego autem ex adverso tibi respondeo, quum impositio manuum solenne sit symbolum benedictionis, eadem ratione baptismum illis convenire. Nam illud tuum De occursu malo,2) haustum est ex faece papatus. Quando baptismo cum coena eandem esse analogiam confiteor quae fuerit olim circumcisioni cum pesah, rogas cur baptizatis non detur coena, sicut tunc circumcisis dabatur pesah. Respondeo ita dari. 3) Nam verba Moysi ita habent : Quum interrogaverint filii tui et filiae tuae: Quid sibi hoc vult? Narrabis beneficium Dei tui (Exod. 12, 26 ete). Pesah igitur non simpliciter commune fuit epulum omnium, sed eorum qui iam ad recipiendam doctrinam erant idonei. Concludis aequiparari duo haec symbola, sed sine ratione. Mihi autem constat optima ratio et solida, cur discrimen statuam. Neque enim si de adultis pronunciavit Dominus, renasci oportere ex aqua et spiritu, priusquam intrent in regnum Dei, continuo tibi licebit ad parvulos transferre, ut dictum est. Deinde [pag, 56] expositionem tuam cur repudiem, ostendi. Tertio quos parvulos Dominus ex hac vita recolligit, non dubito regenerari arcana spiritus operatione. In aliis agit pro aetatis modo: et ita agit, ut non sit inane renovationis signum. Ideo autem inter baptismum et coenam discerno, quia coenae usus huic mandato astringitur: Probet se ipsum homo, ete (1. Cor. l i , 28). Baptismus signum est adoptionis, commune omnibus filiis Dei, inter quos infantes ex fidelibus genitos numero: quia ex radice sancta sunt rami sancti: non naturae quidem puritate quae tota vitiosa est ac damnata: sed superveniente foederis gratia,4) quae et naturae maledictioni medetur, et salutis causam in se inclusam continet. Quod me rogas ut tibi de aliis quoque capitibus respondeam, id facerem, si possem breviter. Neque enim satis divino quid proprie desideres. Magis autem sum occupatus quam ut tibi uni vacet libros integros scribere. Deinde nihil quaeris quod non reperias in mea Institutione, si illinc petere libeat. Quanquam labori non parcerem, si mihi notus esset scopus quo tendis. Nunc autem quantam sylvam ingrediar, si tractanda argumenta suscipiam, quae vis tibi explicari? Vis ut tibi definiam quae sit vera fides: iustum erit volumen. Et tamen id erit actum agere: quia quod de fidei na- 1) II est dict: Preschez etc 2) Ce que tu dis de mauvaise rencontre. 3) Ie respon que nous usons tout ainsi auiourd'huy de noz Sacremens comme les Peres anciens ont use des leurs. i) mais d'une grace supernaturelle.