55:494 pultum esse, hoc est, certo Dei consilio occultum fuisse eius sepulcrum. Absconditi autem sepulcri causa nemini obscura est: ne scilicet corpus eius in superstitionis materiam abducerent Iudaei. Quid ergo mirum si prophetae corpus divinitus absconditum, Satan in medium proferre conatus est? Angeli autem contra obstiterunt, sicuti eorum ministerium semper Deo promptum est. Et certe videmus Satanam omnibus fere saeculis hanc lapidem movisse, ut corpora servorum Dei totidem stultis hominibus idola essent. Quare ob hoc testimonium, quamvis in scriptura non reperiatur, suspecta nobis esse haec epistola non debet. Quod Michael adversus Satanam disceptans solus inducitur, novum non est. Scimus angelorum myriadas praesto semper esse ad Dei obsequium: sed ipse ad res gerendas hunc vel illum cum delectu adhibet, prout placuit. Quod a Michaele dictum refert Iudas, apud Zachariam (3, 2) quoque habetur, Increpet te Deus : vel, Compescat Satan. Est autem comparatio maioris et minoris, ut vocant. Non ausus est Michael atrocius maledicere Satanae (qui tamen reprobus est ac damnatus) quam ut illum Deo cohibendum traderet: isti autem potestates, quas singulari honore ornat Deus, extremis probris incessere non dubitant. 10. Quaecunque non noverunt. Significat eos nihil nisi crassum et quasi pecuarium sapere, ideoque non percipere quid honore dignum sit: tamen accedere hanc insanam audaciam, ut damnare non vereantur quae captum eorum superant. Item diverso vitio laborare, quod quum pecudum more ad ea ferantur quae sensibus corporis se ingerunt, in illis nihil servent modestiae: sed se penitus ingurgitent, non secus ac porcus in luti foetorem se provolvit. Adverbium n a t u r a l i t e r , rationi et iudicio opponitur. Solus enim naturae impetus in brutis animalibus regnat: ratio autem hominibus moderari debet, et eorum appetitus fraenare. 11. Vae illis j quoniam viam Cain ingressi sunt: et deceptione mercedis Balaam effusi sunt: et contradictione Core perierunt. 12. Hi sunt in fraternis vestris conviviis maculae, inter se convivantes, secure pascentes se ipsos : nubes aqua carentes, quae a ventis circumaguntur: arbores autumni emarcidae, infrugiferae, bis emortuae, et eradicatae : 13. undae efferatae maris, despumantes sua ipsorum dedecora: stellae erraticae, quibus caligo tenebrarum in aeternum servata est. l l . Vae illis, ete. Mirum est cur eos tam dure insectetur, quum ne adversus Satanam quidem contumeliae iudicium angelo permissum fuisse nuper dixerit. Sed noluit generalem regulam praefigere: tantum Michaelis exemplo breviter ostendit quam intolerabilis sit istorum furor, dum petulanter con-