25:494 26. Et fecit eis ita, liberavitque eos de manu filiorum Israel, nec interfecerunt eos. 27. Constituitque eos Iosue eo die caesores lignorum, et haustores aquae congregationi, et altari Iehovae usque in hunc diem in loco quem elegerit 16. Post tres autem dies. Quod triduo post errore deprehenso castigata fuit eorum levitas, ea poenae celeritas plus infamiae et pudoris incutere debuit. Sic enim cognitum fuit, eos per ignaviam et socordiam plus quam turpiter fuisse lapsos, quia de re propemodum ante oculos exposita inquirere non sustinuerint. Quod pacatum est illis iter in ea regione, secure urbes ingrediuntur, liberum reperiunt commeatum, id fit paterna Dei indulgentia, qui non solum ignoscit eorum delicto, sed in bonum vertit quod merito damnosum illis fuisset. Hic vero narratur, non saevisse filios Israel hostiliter in illa regione: quia Gibeonitis promissa iureiurando interposito fuerat incolumitas. Nunc primo quaeritur, an ulla religio tenuerit filios Israel, quibus nihil minus in animo fuerat, quam fidem suam impostoribus obstringere. Suboritur deinde alia quaestio, an non fuerit in arbitrio populi, quod stulte et perperam duces promiserant, rescindere. Quantum ad thesin spectat, iurisiurandi religio eousque sancta apud nos esse debet, ne erroris praetextu a pactis discedamus etiam in quibus fuimus decepti: quando sacrum Dei nomen totius mundi opibus pretiosius est. Quamvis itaque parum considerate iuraverit quispiam, nulla iactura vel dispendium fidem eius solvet. Nec dubito quin hoc sensu dicat David (Ps. 15, 4), veros Dei cultores si iuraverint in malum, non mutare: quia damnum perferent potius, quam promissa retractando contemptui exponant Dei nomen. Statuo igitur, si sola in rationem veniat privata utilitas: quidquid iurando promiserimus praestandum est. Atque ex verbis apparet, veritos fuisse Israelitas ne Dei sui nomen infamiae subiicerent apud gentes Chanaan. Emphatice enim positum interpretor: quia iuraverant per Deum Israel. Verum peculiaris ratio liberum fecit Israelitis dolosae pactioni non stare: quia non tantum suo iure cesserant : sed perperam deciderant ex Dei mandato : quod vel in minimo apice attingere fas non erat. Penes ipsos non erat, aut victis parcere, aut ferre deditionis leges. Nunc tanquam de negotio sibi permisso transigunt. Videmus itaque ut nomen Dei bis profanaverint, dum praetextu iuramenti pertinaciter defendunt quod stulte promiserant. Quod autem tantum defert vulgus suis ducibus, ut manus abstineat a Gibeonitis, in eo se prodit saeculi integritas. Promptum enim alioqui fuisset eludere, paucorum hominum placito non teneri totum populum: sicuti olim a Romanis pax Caudina repudiata fuit, in