9:493 493 CHRISTI IN COENA. 494 dit carnem eius et sanguinem nobis esse in cibum et potum, ut spiritualem vitam carni nostrae et sanguini infundant. Sed melius solvi tota quaestio non potest quam ex verborum contextu. Eadem enim non alia communicatio carnis Christi illic asseritur in coena, quam spiritualis, quae et perpetua est, et nobis constat extra coenae usum. Non vult Heshusius Christi corpus nisi in coena corporaliter et intra nos percipi. Nihil minus tolerabile esse existimat, quam fideles substantialiter Christo esse coniunctos. Toto enim libro in hoc capite insistit, spiritualem manducationem non nisi fidem esse, et coenam fore inane spectaculum, nisi accedat esus corporalis, ad momentum illud duntaxat quo panis in os ingeritur. Centies hoc in libello eius repetitur. Quid autem Irenaeus? Certe vident omnes non aliud eum sentire vel loqui de communicatione qua fruimur in coena, quam de qua loquitur Paulus, quum dicit fideles tam in vita quam in morte esse membra Christi de carne eius et de ossibus eius (Ephes. 5, 30). Crassius loquendum est, ut hunc stipitem moveam. Probare vult ex verbis Irenaei, non tantum spirituali modo, sed corporaliter ore percipi Christi corpus, et haereticos esse, qui spiritualem tantum manducationem agnoscunt, de qua concionatur Christus 6 capite Ioannis, et de qua Paulus 5 ad Ephesios capite disserit: quia a pane corporalem esum seiungere nefas sit. Quid Irenaeus [pag. 54] respondet? Nos scilicet pane et vino in sacra coena ali, sicuti Paulus testatur nos esse Christi membra. Evanuit igitur illa distinctio inter corporeum et spiritualem esum, in qua verti totius quaestionis cardinem toties iactavit et gloriatus est. Cui persuadeat haec esse sophismata: quando Irenaeus eodem in gradu, et eadem in qualitate haec duo statuit: Hoc est corpus meum, et: Nos sumus membra Christi: quae duo nisi separentur, totam pietatem everti, et Deum abnegari clamat hic noster censor? Imo palam asserit Epicureos esse, qui putant nihil amplius in coena conferri, quam ut in unum corpus coalescamus cum Christo. Nec vero nos quidquam laedit quod uno consensu tradunt ille et Tertullianus, et Hilarius, carnem nostram ali carne Christi in spem vitae aeternae: quia modum non definiunt qualem comminiscitur Heshusius. Quin potius dum et ad perpetuam, quae nobis cum Christo est, coniunctionem id referunt, et docent esse fidei effectum, nulla ambiguitas relinquitur: quando secundum Heshusium corporalis manducatio ad coenam restringitur et a spirituali distat non minus quam terra a coelo. Ita Hilarius lib. 8 de Trinitate: ') De veritate carnis et sangui- 1) Vide laudati libri cap. 14 seqq.