8:493 493 MICHAELIS SERVETI. 494 Abrahae. Quin etiam altera concione idem confirmat, dum Iudaeos nominat filios prophetarum et testamenti. Vides, opinor, te nequaquam tuis suffugiis elapsum esse. Quod per filios intelligis posteros, ne unius tantum saeculi hominibus destinata videretur gratia, facile recipio. Atque id mecum facit, quod Deus semini Abrahae se deum esse declaret in mille generationes. Sed aetatem requiris, quae capax sit regenerationis manifestae. Eam ego nego uspiam a Domino praescribi, [pag. 54] Deinde habeo clarum Domini mandatum, quo pueros ad circumcisionem admittit. Tibi circumcisio signum est carnale. Ego Paulo adhibeo plus fidei, qui pronunciat esse iustitiae fidei sigillum. Quanquam exstant apud Moysen et prophetas testimonia, quae spiritualem eius significationem et vim declarant. Quod Pauli verbis innixus contendis eos demum Abrahae filios esse qui per fidem fiant: mirum est abs te non considerari discrimen inter parvulos et adultos. Nam sicuti iu adultis l) fidem exigit Paulus, ut eos agnoscat filios Abrahae, ita vicissim pronunciat, sanctos patres esse radicem sanctam: et primitiis comparat, quae totum proventum sanctificant (Rom. 11, 16). Qua ratione sanctos etiam esse docet, qui ex patre aut matre fideli gignuntur (1. Cor. 7, 14). Nos quoque docemus natura esse filios irae, quicunque ex Adam descendunt: sed docemus rursum superveniente Dei gratia aboleri maledictionem quae in natura haeret. Nunc mihi ostende, si potes, me loqui pugnantia. Si tua vox pro oraculo nobis est, credemus figmentum esse papisticum, quod in alterius fide alter baptizetur. Sed quia prohibet Dei institutio ne tibi credam, secure contemno quod pronuncias. Nam diruta maceria (quemadmodum iam citavi ex Paulo [Eph. 2, 14]) foedus vitae aeternae nobis commune est cum Iudaeis. Hoc foedus obsignatur baptismo. Porro ad quos destinantur verba?2) Nempe ad omnes pios, ut se cum progenie sua sciant a Domino cooptari. Res est tibi de solo titulo, 3) quod in parvulis adoptionem obsignari trado per baptismum. Tu quidem ita loqueris: sed quis tibi sanus credet? Excipies te addere [pag. 55J probationem: quia scribit Paulus iustificatos esse qui per baptismum sunt Christo commortui. Condono tibi quod plus sumis quam exstet apud Paulum. Solutio mea est, quod inepte facis, ac importune, qui ad parvulos detorques quod de adultis praedicat apostolus: Qui non laborat, non manducet (2. Thess. 3, 10). Ergo fame pereant infantes qui adhuc sugunt matris ubera? 1) en ceux qui sont entendus. 2) les parolles sur lesquelles la foy est fondee. 3) Tu dis que ce n'est qu'une imagination frivole.