55:493 493 EPIST. IUDAE 494 inferre contumeliae: sed dixit: Increpet te Dominus. 10. Isti vero quaecunque non noverunt, convitiis incessunt: quaecunque vero naturaliter tanquam bruta animalia sciunt, in iis corrumpuntur. 8. Similiter isti, ete. Similitudo ista praecise urgenda non est, ac si in omnibus eos, quorum meminit, Sodomitis conferret, vel angelis apostatis, vel incredulo populo. Tantum indicat esse vasa irae ad interitum destinata, nec posse Dei manum effugere quin aliquando in ipsis quoque tale documentum statuat. Consilium enim eius est, absterrere pios quibus scribit, ne illorum consortio se involvant. Porro hoc loco incipit illos impostores clarius describere. Ao primum dicit eos velut somniando polluere carnem suam. Quibus verbis stupidam impudentiam notat: ac si diceret proiectos esse ad omnem foeditatem, a qua nequissimi etiam abhorrent, nisi somnus pudorem adeoque sensum tollat. Est igitur metaphorica loquutio qua significat ipsos tam esse hebetes, ut sine ulla verecundia ad omnem turpitudinem se prostituant. Notanda autem est antithesis, quum dicit eos carnem c o n t a m i n a r e : hoc est, quod minus praestantiae habet, dehonestare: et tamen spernere quasi probrosum, quod in genere humano maxime excellit. Ex hoc secundo membro apparet, fuisse tumultuosos homines qui anarchiam quaererent, ut soluti legum metu, liberius peccarent. Atque haec duo semper fere coniuncta sunt: ut qui proiecti sunt ad nequitiam, simul omnem ordinem abolitum esse cupiant. Porro tametsi hic erat eorum scopus, absque iugo exsultare: apparet tamen ex Iudae verbis, proterve eos et contumeliose de magistratibus loqui solitos. Quemadmodum hodie fanatici homines non tantum fremunt se cohiberi magistratuum imperio, sed furiose adversus omnem politiam declamitant: ius gladii profanum esse dicunt et pietati adversum : denique ex ecclesia Dei reges et omnes magistratus superciliose abdicant. G l o r i a s vocat ordines excellentia praeditos, et qui honore supereminent. 9. Atqui Michael archangelus. Brevius hoc argumentum Petrus et in genere perstringit, quod angeli qui longe praestant hominibus, non tamen audeant contumeliosum iudicium inferre. Porro quia hanc historiam ex libro apocrypho sumptam putarunt, inde factum est ut minus ponderis haberet epistola. Sed quum Iudaei tum multa habuerint ex patrum traditionibus, nihil absurdi esse video si dicamus Iudam retulisse quod iam a multis sacculis fuerat per manus traditum. Scio equidem multas ineptias hoc titulo receptas fuisse: quemadmodum hodie papistae quaelibet insulsa monachorum deliria in hoc catalogo recensent : sed hoc non obstat quin historias quasdam habuerint scriptis non proditas. Hoc extra controversiam est, Mosem a Domino se-