|
5:493
CONSILIUM
PAULI
III.
habet
animarum
carnifices,
quod1)
suo
charactere
satellites
notat,
quod
non
modo
de
verbi
Dei
ministerio
nihil
sunt
solliciti,
sed
quoad
possunt
ferro
et
igni
persequuntur,
quod
dum
coniugium
aspernantur,
ut
se
impuri
caelibatus
larva
venditent,
non
tantum
omnium
[fol.
33]
toris
insidiantur,
sed
terram
ipsam
obscoenis
libidinibus
contaminant,
id
videtur
perquam
tolerabile.
Monstrum
erit,
si
disciplinam
erigant
Germani,
qualis
et
a
Christo
requiritur
et
in
veteri
ecclesia
fuit,
ut
populus
quibus
expedit
rudimentis
in
ordine
retineatur,
ut
pigri
exstimulentur,
moneantur
imperiti,
reprehendantur
qui
deliquerint,
idque
pro
modo
delicti
fiat,
coerceantur
contumaces,
in
hunc
usum
ministros
et
seniores
habeat
ecclesia,
qui
censuram'
exerceant,
et
severitatem
quoque
a
Christo
institutam,
ubi
opus
erit,
adhibeant.
At
quod
nunc
pseudoepiscopi
de
potestate
ecclesiastica
impudenter
nundinantur,
quod
excommunicatio
res
saluberrima
in
extraneum
prorsus
usum
degeneravit,
quod
impune
palam
feruntur
multa
non
toleranda
flagitia,
quod
populus
sine
correctione
vagus
diffluit,
nec
aliud
curatur,
nisi
ut
bestiis
istis
salvum
maneat
suum
regnum;
in
eo
sunt
merae
deliciae?
Monstrum
horrendum
edent
Germani,
si
de
facultatibus
ecclesiae
rite
dispensandis
hiscere
ausint,
nedum
si
deliberent
de
reprimenda
istorum
latronum
direptione,
ut
opes
Deo
dedicatae
in
eum,
cui
destinatae
sunt,
usum
conferantur.
At
quod
nunc
ex
tantis,
quae
ecclesiae
relictae
sunt,
facultatibus,
nihil,
unde
alantur
fideles
ministri,
fit
reliquum,
nihil
scholis,
nihil
pauperibus
residuum
est,
quorum
revera
esse
debuerant
omnia,
aut
absorbent
inexplebiles
illi
gurgites,
et
indignis
modis
dilapidant,
alii
in
scortationem,
alii
in
aleam,
alii
in
veneficia
aut
caedes,
omnes
in
profanos
et
minime
consentaneos
ordini
suo
luxus:
hoc
procul
abest
a
monstro.
Quid
plura
dicam?
Nihil
hodie
monstri
est
in
mundo,
ubi
omnia
incomposita,
luxata,
dissoluta,
inversa,
deformata,
distorta,
confusa,
dissipata,
disiecta,
mutila
esse
notissimum
est.
Monstrum
erit,
si
quis
hanc
lernam
repurgandi
animo
attrectet,
imo
si
quis
ad
remedium
tantis
malis
afferendum
vel
minimum
digitum
admoveat.
Hic
exclamare
libet,
non
in
puerum
hunc
duntaxat,
sed
totam
romanensem
catervam:
o
portenta,
non
dicam
in
ultimas
terras
exportanda,
sed
culeo
insuenda,
quando
omnes
scortea
sapiunt,
qui
sunt
ex
illa
faece.
Fuit
etiam
mos
antiquus
et
ab
apostolis
traditus
ad
haec
iisque
tempora
conservatus,
ut
in
controversiis
fidei
concilium
adhiberetur,
quo
sequestre
et
medio
controversiae
omnes
finirentur
et
pax
restitueretur.
Fuit
certe
mos
ille
diu
non
immerito
sanctis
1)
Sic
male
archetypon
pro:
quot.
|