40:493 493 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 494 cundiam meam (vel excandescentiam) super eos ad complendum iram meam in ipsis in deserto. 22. Et retraxi (retraxi tamen) manum meam: et feci propter nomen meum, ne profanaretur in oculis gentium, e quarum oculis eduxeram eos. 23. Etiam ego levavi manum meam ipsis in deserto (vel contra ipsos), ad disiiciendos ipsos inter gentes, et spargendos per terras: 24. Eo quod iudicia mea non fecerunt, et statuta mea repudiarunt, et sabbata mea violarunt, et post idola patrum suorum fuerunt eorum oculi. Hos quatuor versus simul contexo, quia paulo ante fuerunt expositi: nec vos supervacua repetitione onerare placet. In summa, totam posteritatem accusat Deus, quod nihilo fuerit obsequentior quam patres. Rebellionem iterum probat, quod neque imperio paruerint, neque adducti fuerint blandis promissionibus. Nam ab una parte exigebat cultum sibi debitum, et mercedem promittendo suaviter eos invitabat. Neutrum profuisse conqueritur. Addit quod etiam vidimus, sibi fuisse propositum eos per varias mundi plagas spargere ac dissipare. Causam tamen assignat cur sibi moderatus fuerit, quia noluerit nomen suum profanari inter gentes. Ita pronuntiat nunquam eos interquievisse, quin assidue effervesceret eorum impietas: ideo factum esse sua incredibili patientia et indulgentia, ne centies et millies perirent. Reliqua petantur ex superiori contextu. Sequitur, 25. Ego quoque dedi illis decreta non bona, et iudicia in quibus non vivent. Hic pronuntiat Deus se vindictam sumpsisse de populo tam duro et obstinato, quod scilicet permiserit subire aliud iugum, quia non sustinuerat regi legis doctrina. Vidimus enim quum Deus apud Israelitas legem deposuit, fuisse plus quam felices, modo reputassent quam illud esset honorificum, habere commune pactum cum Deo, qui dignatus fuerat fidem suam mutuo illis obstringere. Haec fuit singularis dignatio, et praerogativa, quia non tantum Deus ostenderat quid rectum esset, verum pollicitus simul fuerat mercedem, quamvis nihil deberet. Quid autem gens illa prorsus indocilis? Excussit legis iugum. Ergo digna fuit quae aliud imperium experiretur. Deus ergo dedit leges non bonas, quando passus est miseros illos trahi sub magnam congeriem errorum. Fuerunt enim illae leges non bonae. Quidam violenter torserunt hunc locum, dum putant vocari legem ipsam a Mose promulgatam non bonam, quod sit mortifera, teste Paulo. Sed corrumpunt prophetae sensum. Deus