9:492 veneno Germaniam inficeret Suenkfeldius, acriter restitimus, ut nos pessime omnium oderit. Nunc, si Heshusio credatur, illum aluimus. Iam quod impio Nestorii delirio nos involvit, quid respondeam, nisi tam improbum conviciatorem sua maledicentia sponte concidere? Descendit postea ad Iustinum Martyrem, cuius autoritatem libenter magni fieri patior. Sed quid ille quod causam nostram laedat? Dicit 1) panem coenae non esse communem. Nempe quia prius exposuerat non admitti ad eius participationem nisi qui baptismo abluti et evangelium amplexi erant. Longius deinde progreditur. Sicuti Christus caro factus est, ita et alimentum quod verbo precationis ab ipso benedictum est, et quo sanguis et caro nostra por transmutationem aluntur, ipsins Christi [pag. 52] carnem et sanguinem esse edocti sumus. Comparatio mysticae benedictionis in coena cum incarnatione Christi Heshusio videtur ad victoriam sufficere. Quasi vero aequale in utroque miraculum statuat iustinus: cui hoc duntaxat propositum fuit, quam semel Christus carnem ex nobis induit, cam nobis quotidie in cibum dari. Nam in hac sententia confirmanda simplici verborum Christi recitatione contentus est: nec aliud contendit quam solis Christi discipulis beneficium hoc esse commune, qui in veram pietatem initiati sunt. Ut autem huius brevitatis clarior succedat interpres Irenaeus, Heshusio concedo. Non referam singula verba: nihil tamen omittam quod ad rem faciat. Invehitur contra haereticos qui carnem negabant capacem esse incorruptionis. Si ita est, inquit, 2) nec sanguine suo Dominus nos redemit, nec calix eucharistiae communicatio sanguinis eius, nec panis quem frangimus communicatio corporis. Sanguis enim non est nisi a venis et reliqua hominis substantia, in qua vere nos filius Dei redemir. Et quoniam eius membra sumus et per creaturam nutrimur, creaturam autem ipse nobis praestat, solem suum oriri faciens et pluens quemadmodum vult, eum calicem, qui est creatura, suum corpus confirmavit, ex quo nostra anget corpora. Quando ergo et mixtus calix et fractus panis percipit verbum Dei, fit eucharistia sanguinis et corporis Christi, ex quibus augetur et consistit carnis nostrae substantia. Quomodo carnem negat capacem esse donationis Dei, qui est vita aeterna, quae sanguine et corpore Christi nutritur, et membrum [pag. 53] eius est? sicut dicit apostolus: Quoniam membra sumus corporis eius, et de ossibus eius, etc. Teneant lectores consilium Irenaei. Neque enim disputat an corporaliter edamus Christum, sed tantum conten- 1) Apol J, p. 97 seq. (cap. 66). 2) Vide ej. libr. contr. haereses V. cap. 2