8:492 quos visum est, ut tamen efficax [pag. 52] maneat foedus illud quod Deus cum Israele pepigit. Conveniunt igitur haec duo: Non omnes qui carnis originem trahunt ex Abraham esse Abrahae filios, et tamen non frustra dictum esse semini Abrahae: Ero Deus vester; nec irritam esse gratiam foederis quo fidem suam Iudaeis Deus obstrinxit. Alioqui de nihilo Paulus alibi diceret, Christum esse ministrum circumcisionis, ,ad implendas promissiones quae patribus datae fuerant (Rom. 15, 8). Quo spectabat illa precatio Iacob: Invocetur super eos nomen meum, etc. (Genes. 48, 16). Nihil enim profuisset eius posteris nomen illud, nisi quia secum trahebat foederis haereditatem. Dum Petri sententiam (Act. 2, 39) excutere mihi conaris, nihil aliud proficis, nisi ut videam te pugnando magis intentum esse quam discendo, et simul candorem homine ingenuo dignum in te desiderem. Quod adducis, Petrum de promissione spiritus loqui, nihil ad praesentem causam. Status in hoc vertitur: Cur Petrus dicat promissionem ad Iudaeos et filios eorum pertinerc? Ad tergiversandum arripis particulam quae sequitur' Quoscunque vocaverit Dominus. Nisi tibi ex professo veritatem fugere et impugnare decretum sit, breviter ostendam procul te recedere a mente Petri. Dicit enim: Vobis primum facta est promissio, et filiis vestris. Cur illis primum? Nempe quod Iudaei essent: primogenitura enim illis debita erat. Sequitur: Et iis qui longe sunt, quoscunque advocaverit Dominus. Vox ista Longe non significat loci distantiam: sed longe esse dicit gentes quae erant a Deo alienae. Quemadmodum et Paulus loquitur 2. ad Ephesios (v. 13): Qui [pag. 53] quondam eratis longinqui, nunc propinqui facti estis per Christi sanguinem. Veniens enim evangelizavit pacem vobis qui procul aberatis, et iis qui prope erant. Locus memorabilis Iudaeos facit propinquos Deo, gentiles remotos. Qua de causa? Reddiderat paulo ante causam, quum dixerat gentiles alienos esse a foedere Dei, quia essent extra politiam Israelis. Hanc enim praerogativam illis concedit Paulus 3. et 9. ad Rom. quod apud illos peculiariter depositae fuerint pactiones (Rom. 3, 2 et 9, 4). Nunc ad orationem Petri redeo. Ubi primum gradum Iudaeis attribuit, socios gratiae et consortes illis deinde adiungit: ut scirent Dei gratiam per omnes gentes spargendam esse: sed ita ut ordo ille observaretur quem Paulus notat: Iudaeo primum, deinde Graeco. Porro Deus vocationem suam nondum in gentibus auspicatus erat, quae iamdiu sonuerat in Iudaea. Promiscue ergo gentes quoque advocandas in posterum admonet. Unde etiam illud Pauli ad Iudaeos: Vobis quidem primum praedicandum erat regnum Dei: sed quia respuitis, ecce, convertimur ad gentes (Act. 13, 46). Cur illis primum? Nempe, quia progenies erant