25:492 sed a callida unius gentis simulatione. Quaeritur tamen quorsum tam anxie laboraverint in re minime necessaria. Videbimus enim alibi, iussos fuisse Israelitas omnibus pacem offerre, quo deinde iustum et legitimum bellum indicerent. Sed quia passim vulgatum erat, eos sedem habitationis quaerere in terra Chanaan (quod assequi non poterant nisi profligatis incolis) constituunt Gibeonitae non aliter ad misericordiam posse flecti quam fallacia delusos: quia nunquam sponte et scientes passi fuissent quam invaserant terram ab aliis occupari. Imo quia praeceptum de omnibus perdendis innotuerat, haec necessitas eos ad astutiam compulit, quia spes omnis salutis impetrandae adempta erat. Et hac etiam ratione paulo post fraudem necessitate expressam deprecantur. Exoritur tamen hic quaestio : quia mox excipiunt Israelitae sibi non esse liberum pacisci cum gentibus Chanaan, sed omnes sibi esse exterminandas. Haec certe duo inter se discrepant: ad deditionem hortari: neque supplices et voluntarios admittere. Verum quamvis Deus pro more et usu consueto iura belli servari voluerit, atque ita sub conditione pacem offerri si modo cederent: tentari duntaxat voluit gentium illarum animos : ut propria obstinatione accerserent sibi exitium: populo autem israelitico denunciatum erat, ut funditus eas perderet: hinc merito sumitur haec sententia, non posse tolerari qui in terra Chanaan habitant, quibuscum foedus percutere nefas erat. Ac utrumque diserte postea exprimetur, omnes pertinaciter bellum gessisse, quia Dei sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum et perirent. Unde colligere licuit, servari non posse qui morti addicti erant. Si quis obiiciat, Gibeonitas, quum pacem ultro appeterent, fuisse igitur exemptos, respondeo: Israelitas non expendere in praesentia solennem illum ritum, qui effectu carebat: sed promissionem solam cum mandato Dei arripere. Ita fit ut nullam spem residuam faciant: quia simpliciter et praecise mandatum fuerat ut omnibus ad unum interfectis, terram purgarent, et succederent in locum mortuorum. 6. Perrexerunt ergo. Dixi summo iure evanidum et irritum fuisse eiusmodi foedus. Quid enim dum fiunt voti compotes adipiscuntur, nisi ut salvi sint si ex remota et longinqua orbi splaga venerint? Et quo saepius idem mendacium inculcant, pactionem magis ac magis abrogant dolo elicitam, quando nonnisi in haec verba concipitur, ne quid molestiae afferant Israelitae populo alieno et procul dissito: praesertim quum omnes incolas terrae Chanaan nominatim excludant Israelitae. Nullum igitur ex fraude pretium obtingere illis debuit. Nihilo etiam magis eos iuvat, quod fallaci nominis Dei praetextu obnubilant mentem Iosue. Obtendunt se venisse in nomine Dei: ac si profiterentur se Deo dare