9:491 491 DE VERA PARTICIPATIONE 492 perient sani et modesti lectores in uno commentario qui falso inscribitur Opus imperfectum Chrysostomi in Matthaeum, quam in tota Damasceni theologia. Ille autem, quisquis fuerit scriptor, aperte dicit ministerio tantum corpus Christi nobis dari. Hoc autem breviter attingere [pag. 50] volui, ne quis liberaliter Heshusium facere putaret, dum supersedet Damasceni suffragio. Quod Clementem Alexandrinum et Origenem repudiat, sic concedo, ut tamen meminerint lectores eum pro arbitrio ex antiquitate deligere quos videt sibi fore commodos. Incipit ab Ignatio: cuius utinam exstarent scripta, ne eius nomine subinde fucum facerent impostores, ut Servetus et Heshusius. Quae enim ista est ingenuitas, epistolam citare quam vix gregarius quispiam monachus pro sua agnoscere dignetur? Sciunt qui legerunt nugas illas, tantum de quadragesima, chrismate, luminaribus, quadragesimali ieiunio, diebus festis narrari, quae aliquanto post Ignatii mortem superstitione et inscitia obrepere coeperunt. Quid tamen fictitius ille Ignatius? Dicit quosdam coenam reiicere et oblationes, quod negent eucharistiam esse carnem Christi quae pro nobis crucifixa est. Quid autem nobis commune vel affine cum illis haereticis, qui eucharistiam reverenter colimus, in qua scimus Christi carnem nobis edendam dari? Sed excipiet: Eucharistiam vocari carnem. Nempe improprie, nisi clausis oculis in meridie caecutire libeat. Nam vel de actione ipsa sumitur nomen eucharistiae, vel de utraque parte sacramenti. Utrumvis respondeas, litera certe urgenda non erit. Ne vero saepius cavillum hoc diluere necesse sit, semel testatum sit, nos de usitatis loquendi formis litem non movere. Panem benedictum veteres passim nominant corpus Christi. Cur enim illis non liceret unigenitum Dei filium imitari, ex cuius oro nos pendere et sapere oportet? Sed [pag. 51] quantum hoc a barbaro commento distat, panem proprie esse corpus, ut illic corporaliter edatur? Eiusdem est probitatis, quod nos Messalianis et Enthusiastis aggregat, qui negabant quidquam prodesse vel nocere sacrae coenae usum. Quasi non multo splendidius de huius mysterii utilitate ab initio disseruerim quam tota haec caterva, quae in me intemperanter bacchando 1) totum orbem conturbat? Imo quorsum instituta sit coena, et quem fructum afferat fidelibus, ultum apud eos silentium fuit, donec multorum piorum conviciis hoc tandem illis extortum est, ut aliquid e scriptis meis excerperent: ne semper illis odiosum esset supprimere quod praecipuum erat. Quin et Suenkfeldium nobis socium adiungere non dubitat. Quid immerentes hospites vexas canis, ignavus adversus lupos? Quum suo 1) en debagoulant contre moy furieusement ses iniures.