25:491 491 COMMENTARIUS IN IOSUE OAR IX. 492 attulissent. Certum ergo est, earum desidia et torpore Israelitas factos fuisse expeditiores. Spatium enim datum interea fuit, quo se ipsos colligerent: et qui solis hostium nominibus fuissent turbati ad eos excipiendos se per otium comparant. Ita quamvis reprobi nihil non moliri cupiant ad perdendam ecclesiam : Deus tamen ut nocendi facultatem adimat, dissipat et pervertit eorum consilia: imo spiritum vindemiat. Ab altera parte se prodit furiosa eorum audacia, quod manifesto miraculo non flectuntur, quo minus inexpugnabili Dei potentiae se tanquam rabidae belluae opponant. Fama ad eos allata fuit de expugnatione urbis Iericho. An hominum consilio vel industria? an conatu? an machinis eversa fuerat? Imo sponte muri corruerant. Qua igitur fiducia ad arma contra coelum suscipienda conspirant? 3. Habitatores vero Gibeon. Soli habitatores Gibeon repudiato bellandi consilio, ad fraudem animos applicant, ut praetextu longae distantiae pacem impetrent. Porro odiosum erat apud vicinos id tentare: quia id erat quodammodo facere discessionem, ianuam aperire Israelitis, vires sociorum diminuere. Etsi autem reprehensione digna fuit stulta credulitas Iosue et procerum, quibus nulla religio fuit, re nondum comperta inconsiderate pacisci: Deus tamen qui educere solet lucem e tenebris, id vertit suis in bonum: quia relaxatio illis data fuit, ut in solo pacato consisterent. Recte quidem et prudenter Gibeonitae, dum sibi quidvis potius ferendum statuunt, quam frustra resistendo, magis Deum in se provocare. Sed fraude et illicitis artibus circumvenire quos cupiunt habere propitios, non minus absurdum et ridiculum, quam rationi et aequitati adversum fuit. Quae enim potuit esse foederis stabilitas, quod nonnisi crassa fraude subnixum erat? Se alienigenas ex regione procul dissita venisse simulant. Cum larvis ergo paciscitur Iosue: nec quidquam obligationis contrahit, nisi secundum eorum verba. Ita calliditas qua se insinuabant, nihil prodesse debuit. Verum ut maior adhuc vigebat inter homines integritas: satis illis fuit vel errore extortum iusiurandum: quod certo persuasi erant populum Israel non violaturum. Quod dicitur, ipsos etiam egisse callide, perperam referunt ad stratagema, quo usus fuerat Iosue in fallendis civibus Ai: nec minus inscite alii trahunt ad tempus Iacob, cuius filii Levi et Simeon fraudulenter oppresserant Sichimitas. Atqui potius subest antithesis inter hostilem apparatum regum, et occultam vafritiem qua ipsi adorti sunt Iosue. Postquam ergo dictum fuit alios coniurasse ut simul descenderent in apertum certamen: subiicitur Gibeonitarum dolus: ideoque sensus est, negotium oblatum fuisse ipsi Iosue non tantum a professis hostibus, qui se ad pugnandum congregaverant: