9:490 aetatis plene adultae Christi (Ephes. 4, 13). Nec pluribus verbis opus est ad hoc probandum. Si enim fide habitat Christus in nobis, certum est secundum fidei incrementa quodammodo adolescere. Obiicit Heshusius: Quid igitur infanti recens baptizato fiet, si non gustata coena decedere ex hac vita contingat? Quasi vero lege aliqua, vel necessitate Deum constringam, ne operetur quoties visum est absque coenae adminiculo. Illud enim Augustini retineo: Invisibilem sanctificationem sine visibili signo esse posse: sicuti rursus visibile signum sine vera sanctificatione. Nec sane quidquam Ioanni Baptistae obfuit, nunquam fuisse ad coenam admissum, quin Christum possideret. Tantum doceo sic gradatim nos pervenire ad Christi communicationem, ut non frustra coenam ipse evangelio et baptismo addiderit. Quamvis ergo ex hac vita multos eripiat Deus non aetate modo, sed etiam fide pueros, scintilla tamen una spiritus sufficiet illis ad vitam, quae absorbeat quod in ipsis mortale est: ut alibi tradit idem Paulus (Rom. 8, 17). Cuius tamen autoritas vereor in Heshusio sordeat, quando reum putidi et impii, ut vocat, dogmatis facere non dubitat: sub meo quidem nomine. Sed quid refert, si impietas, cuius me insimulat, in verbis Pauli palam deprehenditur? Salvum igitur manet quod doceo, Christi communicationem [pag. 49] secundum suos gradus, tam in coena quam extra eius usum, nobis conferri. Porro quum toti mundo plus quam notum esse putarem, consensu veteris ecclesiae doctrinam nostram clare probari, causam hanc retexit Heshusius, et quosdam vetustos scriptores, ut confligant nobiscum, quasi erroris sui suffragatores advocat. Equidem hactenus hoc argumentum ex professo tractandum non suscepi: quia nolebam actum agere. Primus hoc Oecolampadius accurate ac dextre praestitit: ut evidenter monstraret commentum localis praesentiae veteri ecclesiae fuisse incognitum. Successit Bullingerus, qui eadem felicitate peregit has partes. Cumulum addidit Petrus Martyr, ut nihil prorsus desiderari queat1). Quantum tamen coegit importunitas Westphali, videor in probando antiquitatis consensu satisfecisse sanis et integris lectoribus: imo et contentiosis obstructum esse os debuit. Quoniam vero, quamlibet solidis rationibus victi sint, surdis canitur fabula, brevi dilutione contentus ero, ex qua cognoscant lectores non minus aridum et futilem esse hunc novum antiquarium, quam fuit Westphalus. Mirum autem, quum Ioannis Damasceni et Theophylacti testimoniis eum uti pudeat, vocare tamen non postremos in scriptoribus ecclesiasticis. Atqui plus doctrinae ac pietatis re- 1) Notitiam bibliographicam accuratiorem suppeditabit Walchii Bibi theol IL 424 seqq.