8:490 vulos detorques, quod de adultis disserui. Aliter enim de his, quam de illis loqui soleo: imo non ego, aut quispiam [pag. 49] hominum, sed ipse Dei spiritus. Quod ad me spectat, testimonium mihi ubique reddunt mea scripta, parvulos a gratiae communicatione nequaquam a me arceri. Et cur ita sentiam, luculentam rationem reddo in mea Institutione. Tua de fide et spe doctrina vagatur extra oleas, perinde enim loqueris ac si fides includeretur praesenti vita, spes futuri tantum status respectum haberet. Longe aliter Paulus, qui nos aspectu *) frui negat quamdiu peregrinamur in hoc mundo, quia per fidem ambulamus (2. Cor. 5, 6). Itaque tam fides quam spes relationem habent ad futuram gloriam et beatam immortalitatem. Quanquam interea non nego quin per fidem potiamur praesentibus Dei beneficiis: qualis est regeneratio. Non nego similiter quin eatenus ingrediamur in Dei regnum, adeoque iam transierimus a morte in vitam, quatenus spiritu Christi renovati sumus.2) Quod autem me solam fere spem habere dicis, nimis improba est calumnia. Sed quia non deliro cum Libertinis de fictitia resurrectione,3) ideo tibi non satisfacio. Opponis autem mihi magnitudinem gloriae haereditatis Christi in sanctis. Quasi vero eius possessionem iam creverint4) sancti. Paulus enim de futura gloria loquitur: quam fide quidem apprehendunt sancti in hoc mundo, sed re ipsa non adipiscuntur usque ad diem ultimae revelationis. Ubi, quaeso, docet Ioannes, tales nos esse in mundo, qualis est Christus in coelis? Quin potius ubi dixit nos esse certos quod filii Dei simus, continuo subiicit, nondum apparuisse: tunc vero similes ei futuros, quando videbimus eum sicuti est (1. Ioann. 3, 2). Fateor sane [pag. 50] nos ita contemplari nunc Deum in facie Christi,5) ut transfiguremur in eius imaginem. Hic enim finis est vitae christianae ut in nobis instauretur Dei imago. Sed quid hoc totum vel tibi suffragatur, vel mihi repugnat? Iudaeos causaris perperam a me identidem obtrudi, quia vocentur carnales et filii carnis, et haeredes carnalis haereditatis. Obstupeo certe ad tuam arrogantiam. Quid enim continet locus ille Pauli quem citaveram? nonne ornat eos titulo filiorum Dei? nonne eandem nobiscum haereditatem, et eundem libertatis spiritum illis assignat? Tu vero ex 1) la veue de nostre salut. 2) Ie ne nie pas non plus que nous n'entrions au royaume de Dieu selon que nous sommes renouvellez : mesmes que nous ne soyons desia passez de n ort a vie, selon la mesure de grace qui est en nous. 3) Add. en ce monde. 4) estoyent entrez en possession. 5) Add. des la vie presente.