20:490 4212* BEZA ZANCO. Martyris obitus ecclesiae Twicensi damnosus. Gribaldi resipiscentia suspecta. Viretus Genevam cum ipso rediit ex Gallia. (Ex Tomo VIII. Opp. Zanchi p. 169.) Theodorus Beza Hieronymo Zanchio S. Argentinam. Accepi literas tuas singularis benevolentiae et humanitatis plenas, vir doctissime et frater optime, ut plane ferreum et inhumanum esse me oporteat nisi te non solum diligam sed etiam amem et omni studio complectar. De D. Martyris obitu *) idem sentis atque ego et boni omnes: nihil isti civitati damnosius, nihil bonis qui istic sunt acerbius accidere potuisse. Sed et privatim vicem tuam doleo, qui tanti viri praesidio tamque fidi amici consuetudine sis privatus. Neque dubito quin tota iam molestiarum moles in tui unius caput incumbat. Sed vide tamen, mi Zanchi, ut quod facis fortiter et constanter facere pergas. Multi, acres, potentes sunt adversarii, sed quanto fortior est Domini veritas? Omnia possumus in eo qui nos confirmat. Itaque macte virtute esto, et quem semel cursum ingressus es, vide ut in mediis tempestatibus praesidio Christi cui servimus teneas et serves. De iurisconsulto illo2) gratum est mihi quod spem aliquam faciat resipiscentiae, nisi forte nostro illi imposuit apud quem te vidisse scripsisti puram confessionem illius manu perscriptam. Certe illa, cuius exemplar ad D. Martyrem miseram, hic quoque exstat eiusdem manu scripta et consignata. Utra sit vetustior, dicere non ausim, neque etiam de illa statuere, quam scilicet nunquam legerim. Quod ad me attinet, ego non iam confessionem ab eo ullam requisierim, sed hoc potius ut quae impie scripsisse illum non puduit, et coram Deo et ipsius ecclesia affirmare, ea quoque ipsum contrario scripto vel coram abnegare, detestari et anathemate iugulare non pudeat. Si hoc detrectat non video cur illum fratris loco habeam, etiamsi mille puras in speciem confessiones ederet. Servet Dominus ecclesiam ab istis portentosis et arrogantibus ingeniis, quae, ne videantur hominibus quidquam tribuere, suo iudicio omnia subiiciunt. . . orationibus edidit Geo. Schwartz. . Epistolam hanc, quum ex Italia missum libellum dicat, non temere ad a. 1563 referre videbimur, quo concilium dissolutum fuit, ad quod autor demum a. 1562 delegatus fuerat 4212.1) obiit prid. id. Nov. 1562. 2) Gribaldo.