9:49 49 CONTRA WESTPHALUM. 50 fidelium oculos, qui re ipsa Dominum quod testatur praestare clare asserimus: sed tantum distingui volumus, ut a signo et actione visibili ad rem spiritualem anagoge fiat. Quorsum enim sub terrenis elementis carnis et sanguinis sui pignus proponit Christus, nisi ut nos sursum attollat? Quod si ruditatis nostrae adminicula sunt, ad rem ipsam nemo unquam pertinget, nisi qui ita adiutus a terra in coelum quasi per gradus conscendet. Itaque non modo totum Christi ordinem pervertunt, sed spiritui Dei suum eripiunt loquendi morem, qui negant sub panis symbolo repraesentari nobis Christi corpus. Hac ratione corporis nomen pani tribuit. Eo usque vero efferri, ut interpretationem pro summo sacrilegio habendam clamitent, cuius modestiae est? Fontes totius controversiae l) digito monstrare placuit, ex quibus pateret superbo magis [pag. 8] adversae partis fastidio quam iusta causa dissidium, quod exstinctum esse debuerat, rursus accendi: cuius si funestum et lamentabilem exitum timetis, ut certe timendus est, vos per sacrum Christi nomen et nostrae in ipso unitatis vinculum obtestor, ut quaerendo remedio certatim operam detis. Quaecunque oblata fuerit conciliationis ratio, ad eam amplexandam me non modo propensum fore, sed alacrem profiteor. Vestrae quoque et pietatis et humanitatis vicissim erit, quem cognoscitis optima fide et cum fructu non poenitendo sua omnia studia et labores in ecclesiae aedificationem conferre, potius sublevare, quam calcandum permittere importuni hominis2) libidini. Sed quid de me privatim loquor? Quin sanctae potius cum tot ecclesiis coniunctionis, quam iste abrumpere conatur, vobis 1) le noeud de la matiere et les principaux points de tout le different. 2) Add. et desraisonnable.