52:49 49 CAPUT III. 50 post iactum invenitur. Hic enim maxime valet dictum illud, perieram, nisi periissem. Sed quia verbum sopiaxo|iat in passiva terminatione significationem habet activam, tuncque recuperare significat quod sponte cesseris, quemadmodum pluribus exemplis Budaeus demonstrat: non dubitavi ab aliorum opinione discedere. Nam hoc modo plenior erit sensus et uberior doctrina : Paulum renuntiasse omnibus quae habebat, ut recuperaret in Christo: idque melius verbo lucrifaciendi respondet, quia significat non exiguum illud aut vulgare esse lucrum, quum in se Christus omnia contineat. Et certe nihil nobis deperit, dum ad Christum venimus nudi et exinaniti. Quia quae ante falso nos habere putavimus, tunc incipimus vere obtinere. Melius ergo declarat quantae sint Christi divitiae: quia in ipso consequimur omnia, et invenimus. Non habens meam iustitiam. Insignis locus, si quis certam iustitiae fidei definitionem habere cupiat, et tenere veram eius naturam. Comparat enim hic Paulus duas iustitias inter se. Unam dicit esse propriam hominis, quam eandem legis iustitiam appellat: alteram ex Deo esse tradit, et per fidem obtineri, ac in fide Christi repositam. Has ita facit inter se contrarias ut stare simul nequeant. Duo igitur hic notanda sunt: cedendam esse ac resignandam legis iustitiam, ut fide sis iustus: deinde iustitiam fidei provenire ex Deo, non esse hominis propriam. De utroque nobis hodie magna lis est cum papistis. Nam neque fidei iustitiam ex Deo esse concedunt totam, sed partem attribuunt homini: et eas simul commiscent, quasi altera alteram non tolleret. Diligenter ergo expendere convenit singula Pauli verba: quia nullum est cui non subsit magnum pondus. Negat fideles habere propriam iustitiam. Atqui non potest negari quin, si qua esset operum iustitia, merito nostra diceretur. Ergo operum iustitiae locum nullum penitus relinquit. Car autem legis iustitiam appellet, ostendit ad Romanos capite 10, 5. Nempe quia hoc est legis edictum: Qui fecerit haec, vivet in ipsis. Lex ergo iustum pronuntiat hominem ex operibus. Neque est quod cavillentur papistae, restringi hoc totum debere ad caeremonias. Primo enim frivolum est nugamentum, quod Paulus caeremoniis duntaxat iustus fuerit. Deinde hac ratione opponit duas istas iustitias, quod una sit hominis, altera ex Deo. Alteram igitur significat esse operum mercedem, alteram gratuitum Dei donum. Ita generaliter meritum hominis opponit Christi gratiae. Nam quum lex afferat opera, fides offert nudum hominem Deo, ut Christi iustitia induatur. Quod igitur iustitiam fidei asserit ex Deo esse, non ideo tantum est quia fides sit Dei donum, sed quia Deus nos iustificet sua bonitate: vel quod iustitiam ab ipso nobis donatam, fide recipiamus. Calvini opera. Vol. LII.