|
5:49
LIBER
L
CAPUT
IV.
V.
Curtius
lib.
IV.:
Hic
territi
equi
subsistere
non
poterant,
qui
crebra
iactatione
cervicum
non
iugum
modo
excusserant,
sed
currum
etiam
everterant.
Eadem
translatione
usus
est
Plinius
in
Panegyrico:
Ergo
sustulerant
animos,
et
iugum
excusserant,
nec
iam
de
sua
libertate,
sed
de
nostra
servitute
certabant.
Ideo
principes
regesque]
Amicitia,
inquit
Cicero,
ex
variis
rationibus
contrahitur:
sed
omnes
omnium
necessitudines
vincit
una
societas
reipublicae
administrandae.
Lentulus
ad
Ciceronem
epistol.
XII.:
Atque
haec
omnia
is
feci,
qui
et
sodalis
et
familiarissimus
Dolabellae
eram,
coniunctissimus
sanguine
Antoniis,
provinciam
quoque
illorum
beneficio
habebam,
sed
jtaxQioa
ejuyv
[Jbaklov
yilai.
Omnibus
meis
bellum
primus
indixi.
Namque
in
gradibus
caritatis
prima
patriae
ab
optimo
quoque
deferuntur,
et,
ut
subiicit
Seneca,
publica
privatis
potiora
sunt
sanis
hominibus.
Merito
igitur
ultra
privatas
necessitudines
amantur
administratores
reipublicae,
et
quasi
patres
patriae.
Supra
declaravimus
esse
quasi
publicos
tutores.
Quocunque
sunt
nomine"]
Utpote
reges,
imperatores,
dynastae,
tetrarchae,
marchiones,
satrapae,
veluti
nostro
saeculo
imperatores,
reges,
duces,
barones,
comites,
vicecomites,
liberis
populis
consules,
praetores,
dictatores,
censores,
et
huiusmodi.
In
quem
se
respublica
convertit]
Eandem
sententiam
aliis
verbis
extulit
Cicero
ad
Appium
Pulchrum:
Omnes
vires
civitatis
se
ad
Pompeii
ductum
applicaverunt.
Ideo
enim
nos
in
aliquem
[pag.
38]
convertimus,
ut
in
eum
tanquam
in
parietem
incumbamus.
Vergilius
libro
duodecimo:
Spes
tu
nunc
una
senectae,
Tu
requies
miserae,
decus
imperiumque
Latini
Te
penes,
in
te
omnis
domus
inclinata
recumbit.
Olim
ita
se
induit
reipublicae
Caesar]
Nunc
quandam
capitis
ad
corpus
commissuram
facit,
hoc
est
principis
ad
rempublicam,
ut
sit
mutua
rerum
omnium
sympathia,
diduci
enim
alterum
non
potest
sine
alterutrius
pernicie.
Caesar
sine
republica
non
est
Caesar,
respublica
non
est
respublica
sine
Caesare.
Capiti
necessaria
sunt
membrorum
ministeria,
corpus
sine
capite
est
inutile
terrae
pondus.
Ut
deduci]
Lego
diduci
contra
fidem
exemplarium,
ut
stet
integer
sensus
pro
separari,
seu
divelli.
CAPUT
V.
Longius
videtur
recessisse
a
proposito
oratio
mea:
at
me
hercules
l)
rem
ipsam
premit.
Nam
si,
quod
ad-
1)
Amst.:
mehercule.
Calvini
opera.
Vol.
V.
|