49:49 49 CAPUT III. 50 nisi intelligeret David, Deum admirabili sua providentia ex hominum quoque peccatis elicere iustitiae suae laudem. Secundum membrum hebraice sic habet: Et purus in iudicando te. Quae loquutio1) non alio tendit quam Deum in omnibus suis iudiciis laude esse dignum, quantumvis obstrepant impii, suisque querimoniis eius gloriam odiose obruere conentur. Sed Paulus graecam translationem sequutus est, quae etiam praesenti instituto melius congruebat. Scimus enim apostolos in recitandis scripturae verbis saepe esse liberiores: quia satis habebant si ad rem apposite citarent. Quare non tanta illis fuit verborum religio. Proinde ad praesentem locum haec erit applicatio. Si quaelibet mortalium peccata servire oportet illustrandae Domini gloriae: ipse autem in sua veritate potissimum glorificatur: sequitur et humanam vanitatem comprobandae potius quam evertendae eius veritati servire. Quamquam autem verbum xpivea&ai tam active quam passive potest accipi : non tamen dubito quin Graeci praeter mentem prophetae transtulerint passive. 5. Quod si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? num iniustus est Deus qui infert iram ? secundum hominem dico. 6. Ne ita sit. Nam quomodo iudicabit Deus mundum? 7. Si enim veritas Dei per meum mendacium excelluit in eius gloriam: quid etiamnum et ego velut peccator iudicor? 8. Et non (quemadmodum exprobratur nobis, et quem" admodum aiunt quidam nos dicere): Faciamus mala, ut veniant bona? quorum iudicium iustum est. 5. Quod si iniustitia. Quamquam extra causam principalem est digressio: necesse tamen apostolo fuit' eam interserere: ne malignis ansam maledicendi, quam ultro sciebat ab illis captari, praebuisse ipse videretur. Nam quum imminerent ad omnem occasionem diffamandi evangelii, habebant in Davidis testimonio quod arriperent ad struendam calumniam: Si nihil aliud quaerit Deus quam ab hominibus glorificari: cur in eos animadvertit ubi delinquunt, quum delinquendo eum glorificent? Iniuste certe offenditur, si causam irascendi ex eo accipit quod glorificatur. Nec vero dubium est quin vulgaris et passim trita fuerit haec calumnia, ut mox iterum dicetur. Ergo Paulo non licuit eam dissimulanter transire. At vero, ne quis existimet sui animi conceptionem ipsum hic efferre, praefatur se suscipere impiorum personam. Quamquam2) uno verbo graviter humanam rationem perstringit, cuius proprium esse insinuat, Dei sapientiae semper obgannire. Non enim ait secundum impios, sed secundum hommem. Atque ita sane est, quum omnia Dei mysteria carni *) tam active quam passive accipi potest. 2) Et