48:49 49 CAPUT IL 50 Quare, nemo in ea vere et proprie sedere dicitur, nisi qui creaturas omnes honoris gradu superat. Qui autem inter creaturas residet, etiamsi in ordine angelorum censeatur, infra illam altitudinem manet. Denique, inter creaturas non est quaerenda Dei dextera, sed omnes etiam coelestes principatus supereminet. In ipso praeterea orationis complexu inest magnum pondus. 35. Iubetur hic rex tenere summum imperium, donec inimicos eius omnes Deus prostraverit. Certe etiamsi concedam terreno dominio nomen tam honorificae sessionis posse aptari, nego tamen tamdiu regnasse Davidem, donec subacti essent omnes eius hostes. Nam hinc merito colligimus, aeternum esse Christi regnum. Regnum autem Davidis non modo fuit temporale, sed caducum et exiguae durationis. Ad hoc, ipse moriens multos hinc inde superstites adversarios reliquit. Multas quidem insignes victorias obtinuerat: sed multum abest quin omnes suos hostes domuerit. Quosdam ex vicinis populis sibi fecit tributarios, quosdam profligavit aut delevit: sed quid hoc ad universitatem? Ex toto denique Psalmi contextu evincere licet, non aliud quam Christi regnum posse intelligi. Ut alia taceam: quod illic habetur de aeterno sacerdotio, a Davidis persona nimis est alienum. Scio quid Iudaei obganniant: alibi quoque regios filios coha ni m nominari. Verum hic de sacerdotio agitur, quale Moises regi Melchisedec adscribit. Et sancitur solenni iureiurando novum quoddam sacerdotium. Ideoque nihil hic vulgare aut ordinarium cogitandum est. Atqui, Davidi nefas fuisset se ingerere in aliquam partem muneris sacerdotalis. Quomodo igitur diceretur cohen Aarone maior et in perpetuum a Deo consecratus? Caeterum, quia praesentis instituti non est totum Psalmum exponere: sufficiat haec ratio quam Petrus adducit: praefici terrae et coelis Dominum, qui in dextera Dei sedem habet. Quantum ad secundum membrum versus, de sternendis sub pedes hostibus, lege quae annotavi in caput prioris ad Corint. 15. 36. Certo igitur cognoscat. Confitebatur domus Israel venturum esse Christum, qui promissus fuerat: quisnam vero hic esset, non tenebat. Itaque, concludit Petrus, Iesum qui tam contumeliose habitus fuerat, imo cuius nomen tantopere exsecrabantur, eum esse, quem agnoscere pro Domino et revereri debeant. Fecit eum Deus, inquit, Dominum et Christum: hoc est, non alius vobis sperandus est quam hic creatus et datus a Deo. Porro dicit factum, quia Deus pater hunc illi honorem contulerit. Domini titulum coniungit cum Christi nomine, quia vulgo tritum erat apud Iudaeos, hac lege ungendum esse redemptorem, ut caput esset ecclesiae, atque illi gubernandi potestas summaque rerum omnium daretur. Et totam Israelis domum Calvini opera. Vol XLVIII.