44:49 49 CAPUT III. 50 Deum, sed quod se subduxerint: atque ita fuerint indomabiles: quia volebat Dominus ipsos cicurare: fuerint autem similes feris bestiis. Nunc sequitur: 3. Principes eius in medio eius, leones rugientes: iudices eius lupi vespertini, non lacerant ad mane. (Alii, non differunt, nempe ossa comminuere: sed DTI proprie significat conterere, vel frangere. Ergo de ossibus loquitur propheta, quod scilicet non exspectarent usque ad mane, ut ossa contererent dentibus: sed prae fame, vel potius rabie praedam statim lacerarent: imo etiam contererent ossa dentibus.) Iam exponit propheta quod prius diximus de rapinis, vel fraudibus. Confirmat, se non abs re vocasse Ierosolymam JWn, hoc est direptricem, vel urbem fraudibus deditam: nempe quia principes fuerunt similes leonibus et iudices lupis. Quum autem iudices compellat, non parcit interea promiscuo vulgo: sed ostendit omnes ordines tunc fuisse corruptos: quia etiamsi in plebe nulla iustitia vel aequitas colatur, manebit tamen aliquis pudor in ipsis iudicibus, ut saltem contineant populum in officio, ne exsultet nimia peccandi licentia. Sed ubi latrocinium in ipso foro exercetur, quid iam de tota urbe dicendum erit? Videmus ergo prophetam his verbis notare extremam confusionem, quum dicit principes Ierosolymae esse leones. Et alibi vidjmus similes sententias, ubi scilicet prophetae, quum propositum illis esset damnare omnes a minimo usque ad maximum: tamen sermonem suum praecipue stringebant in ipsos iudices, et hoc notatu dignum est: quia tunc nulla fuit Dei ecclesia in mundo, nisi Ierosolymae. Propheta nihilominus et iudices et prophetas et sacerdotes dicit fuisse omnes apostatas. Quid tunc potuit esse animi fidelibus? Atqui videmus non excidisse prorsus timorem Dei in electis, et certasse ipsos constanter et invicto animo contra eiusmodi scandala et tentationes. Ergo discamus etiam nos hodie munire simili fortitudine animi: ne deficiamus, quamvis ubique grassetur impietas, et videri possit exstincta omnis religio inter mortales. Caeterum hinc etiam colligimus quam stulte superbiant hodie papistae inanibus titulis: quia putant sibi obstrictum esse Deum, ubi vocantur episcopi et pastores. Sed propheta ostendit, etiam qui ordinario munere regiminis funguntur, posse tamen esse impios et perfidos Dei contemptores. Simul ostendit non esse parcendum vel prophetis, vel sacerdotibus: quia Deus dum praefecit illos ecclesiae suae, non tradidit tyrannicum imperium, ut impune quidvis audeant, neque coarguantur. Quanquam enim sacrum erat sacerdotium legale, videmus tamen ut fuerit obnoxium reprehensioni. Ita hodie nemo sibi arroget immu- Calvini opera. Vol XLIV.