41:49 49 IN DANIELEM. CAP. VII. 50 sed plurium. Angelus enim postea dicet cornua decem esse decem reges: non quod fuerint tot reges Romae, quemadmodum stulte Iudaei somniant, qui sunt rerum omnium imperiti: sed propheta hic discernit monarchiam quartam a reliquis, ac si diceret fore populare imperium, cui non unus rex praeerit, sed quod erit divisum in plura capita. Nam vel sortiebantur inter se provincias, vel paciscebantur inter se, ut hic praeesset Macedoniae: alter vero Ciciliam, alter Syriam teneret. Sic videmus fuisse plura regna. Nam quod ad numerum denarium spectat, scimus hanc esse frequentem et tritam loquendi formam m scriptura, ut decem significent plures. Ubi ergo pluralitas notatur, illic ponitur numerus denarius. Sic quum propheta refert fuisse quartae bestiae decem cornua, intelligit fuisse complures provincias sic divisas ut quisque vel proconsul vel praetor esset similis regi. Nam dabatur illis summum imperium, perinde ac in urbe et Italia consulibus. Poterat quidem etiam in provincias consul scribere et mandare quidquid visum fuerat, deinde in gradum honoris evehere favoris et amicitiae gratia quos volebat: sed quisque ex praetoribus et proconsulibus, prout adeptus erat provinciam, erat illic instar regis: quia summa dabatur omnibus potestas vitae et necis* in omnes subditos. Nec est hic anxie laborandum in numero, quemadmodum iam attigimus. Et qui recensent romanas provincias, longe falluntur. Omittunt enim praecipuas: Hispaniam faciunt provinciam unam, et tamen scimus semper fuisse duas: Galliam etiam non dividunt, scimus tamen semper Galliis praefuisse duos proconsules, excepto Iulio Caesare, qui utramque obtinuit. Sic etiam de Graecia loquuntur: et tamen nullus fuit vel proconsul, vel praetor, qui mitteretur in Graeciam. Denique simpliciter intelligit propheta romanum imperium fuisse multiplex, quoniam divisum erat in multas provincias, et singulis provinciis praeerant qui rerum potiebantur Romae, et qui autoritate et gratia pollebant prae aliis: sortiebantur proconsules et praetores, sed valebat semper gratia, ut satis notum est ex historiis. Pergamus: 8. Intelligebam (hoc est, attentus eram) ad cornua: et ecce cornu aliud parvum exortum fuit inter alia: et tria ex cornibus prioribus ablata sunt e facie eius: et ecce oculi quasi oculi hominis in cornu illo, et os loquens grandia. Pergit Daniel in descriptione quartae bestiae: ac primo dicit se fuisse attentum, ut etiam secum nos ad seriam meditationem adducat. Nam quod dicitur de quarta bestia, fuit imprimis memorabile, et ideo observatu dignum. Haec igitur ratio est cur Deus cor servi sui admiratione perculerit. Neque enim propheta studium suum applicuit ad con- Calvini opera. Vol. XLI.